III. Diaconatus permanens
Plurium saeculorum experientia Ecclesiae
normam suggessit, secundum quam ordo presbyteratus non confertur nisi ei qui
primum diaconatum receperit illudque opportune exercuerit.(26) Attamen
ordo diaconatus « non tamquam merus gradus ad sacerdotium existimandus est
».(27)
« Unum ex Concilii Vaticani II fructibus
fuit voluntas diaconatum tamquam proprium et permanentem gradum hierarchiae
restituendi ».(28) Etenim in fundamento « rationum in circumstantiis
historicis et in pastoralibus prospectibus innixorum necnon a Concilii Patribus
receptorum, revera Spiritus Sanctus occulte operabat, vitae Ecclesiae artifex,
ad novam integrae compagis hierarchicae restaurationem incitando, compositae
translaticio more ex episcopis, sacerdotibus et diaconis. Hoc modo christianae
communitates promovebantur nova vitali vi augendae atque illis magis
conformandae, quae ex Apostolorum manibus prodierunt et primis saeculis
florebant semper sub Paracliti impulsu, sicuti Acta testantur
».(29)
Diaconatus permanens incrementum magni momenti affert missioni
Ecclesiae.(30) Cum munera diaconis competentia ad vitam
Ecclesiae sint necessaria,(31) convenit et iuvat praesertim in
regionibus missionis(32) viros qui ad ministerium vere diaconale vocati
sunt sive in vita liturgica vel pastorali, sive in operibus socialibus vel
caritativis, « per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari
et altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem
diaconatus efficacius expleant ».(33)
E Civitate Vaticana, die 22 februarii,
anno 1998, in festo Cathedrae S. Petri, Apostoli.
Congregatio de Institutione Catholica
Pius Card. Laghi
Praefectus
+ Josephus Saraiva
Martins
Episc. tit. Thuburnicensis
A Secretis
Congregatio pro Clericis
Daríus Card. Castrillón Hoyos
Praefectus
+ Csaba Ternyák
Episc. tit. Eminentianensis
A Secretis
|