Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis
Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium

IntraText CT - Text

  • RATIO FUNDAMENTALIS INSTITUTIONIS DIACONORUM PERMANENTIUM
    • PROOEMIUM
      • 1. De itinerariis institutionis
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

RATIO FUNDAMENTALIS
INSTITUTIONIS
DIACONORUM PERMANENTIUM

PROOEMIUM

1. De itinerariis institutionis

1. Institutio diaconorum permanentium imprimis adumbrata est in Litteris apostolicis, quae incipiunt Sacrum diaconatus ordinem.(1)

Quae prima praescripta postea recepta et accuratius definita sunt in Litteris Come è a conoscenza, a Congregatione de Institutione Catholica die 16 Iulii anno 1969 emanatis, quibus « variae institutionis formae » proponuntur adhibendae, secundum « varias formas diaconatus », (pro hominibus status caelibis vel matrimonialis, « destinatis ad obeunda munera in terra missionis et inter gentes ad altiorem progressionis gradum aspirantes, vel in nationibus magis evolutis et cultu civili satis elevato signatis »). Ad doctrinalem institutionem vero quod attinet, necessitas declarata est eam ita excolendi ut communis catechistae praeparationem exuperet atque sacerdotali formationi quodammodo assimiletur. Deinde disciplinae enumerantur in curricula studiorum includendae.(2)

In subsequentibus Litteris apostolicis Ad pascendum distincte declaratur: « Quod spectat ad theologicorum studiorum cursum, ordinationi Diaconorum permanentium praeponendum, Episcoporum Conferentiae, attentis locorum adiunctis, congruas normas tradant easque Sacrae Congregationi pro Institutione Catholica approbationi subiciant ».(3)

Novus Codex Iuris Canonici horum praeceptorum elementa praecipua in canone 236 exhibet.

2. Elapsis circiter triginta annis a primis praescriptionibus emanatis, opportunum visum est, etiam in luce experientiarum habitarum, hanc praesentem Rationem fundamentalem institutionis diaconorum permanentium apparare eo fine, ut idoneum instrumentum evadat ad ordinandas atque harmonice componendas, legitimis differentiis servatis, rationes institutionis a Conferentiis Episcopalibus vel a dioecesibus concinnatas, interdum autem inter se valde diversas.




1) Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem (die 18 Iunii anno 1967): AAS 59 (1967), pp. 697-704. Litterae apostolicae, in cap. II, candidatis iuvenibus dedicato praecipiunt: « 6. Iuvenes, ad munus diaconale instituendi, in peculiare recipiantur Collegium, ubi probentur, ad vitam vere evangelicam vivendam informentur, ad propria et sua officia utiliter exsequenda instruantur. 9. Proprium diaconatus tirocinium per tres saltem annos producatur; disciplinarum autem series ita digeratur, ut candidati ad varia diaconatus munera scite salutariterque obeunda ordinatim et gradatim adducantur. Tota praeterea studiorum ratio ita poterit componi, ut extremo anno praecipua tradatur institutio pro diversis muneribus, quae diaconi potissimum exsequentur. 10. Huc insuper addantur usus atque exercitationes edocendi pueros aliosque fideles christianae religionis elementa, cantum sacrum evulgandi et moderandi, divinos Scripturae libros in fidelium coetibus perlegendi, populum alloquendi et adhortandi, Sacramenta, quae ad diaconos spectant, ministrandi, aegrotos invisendi, eaque in universum implendi ministeria, quae ipsis committi possunt ». Eaedem Litterae apostolicae in capite tertio candidatis grandioris aetatis dedicato praecipiunt: « 14. Optandum est, ut tales etiam diaconi haud mediocri sint ornati doctrina, de qua nn. 8, 9, 10 supra diximus, vel illa saltem polleant scientia, quae Episcopalis Conferentiae iudicio iisdem necessaria erit ad propria et sua munera implenda. Quam ob rem in peculiare Collegium aliquamdiu admittantur, ubi ea omnia addiscant, quae ad munus diaconale digne exsequendum opus erunt. 15. Quodsi forte id fieri nequit, candidatus educandus tradatur spectatissimo sacerdoti, qui de eo curam agat, eumque doceat, deque eius prudentia ac maturitate testimonium afferre valeat ».



2) Litteris circularibus Congregationis commendabatur ut magni haberentur studia Sacrae Scripturae, Theologiae Dogmaticae et Moralis, Iuris canonici et Liturgiae necnon instructio indolis technicae candidatos ad quaedam pastoralia munera praeparantis, prout e.g. psychologia, paedagogia catechetica, ars dicendi, cantus sacer, modus catholica opera moderandi, bonorum ecclesiasticorum administratio, tabularum baptismi, confirmationis, matrimonii et defunctorum tempestiva ac ordinata cura, etc. ».



3) Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum (die 15 Augusti anno 1972), VII b): AAS 64 (1972), p. 540.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License