2. Certae theologiae diaconatus
necessitudo
3. Institutionis diaconorum permanentium
efficientia magna ex parte pendet ex doctrina de diaconatu, cui est innixa.
Etenim haec lineas directrices praebet ad institutionis iter definiendum et
regendum atque simul finem praestituendum ad quem tendere debet.
Cum diaconatus permanens in Ecclesia
occidentali per spatium plus quam mille annorum in desuetudinem cecidisset,
germana huius ministerii natura haud dubie difficilior intellectu evasit. Attamen
propterea minime affirmari potest doctrinam de diaconatu firmo fundamento
carere atque libero diversarum sententiarum theologicarum arbitrio traditam
esse. De doctrinalibus elementis hac in re enimvero constat et quidem clarissime,
etiamsi ulterioribus enucleationibus et studiis opus est. Hic subsequenter quaedam eorum, quae
maioris momenti esse videntur, in memoriam revocantur sine ambitione argumentum
istud plene exhauriendi.
4. Diaconatum imprimis considerare
oportet prout quodlibet aliud institutum intrinsecum Ecclesiae, contemplatae
tamquam mysterium communionis trinitariae ad missionem protensae. Hoc enim est
indicium ad cuiusque ministri ordinati identitatem definiendam necessarium
quidem licet non primarium, quia ad eius plenam veritatem pertinet esse
participatio specifica et repraesentatio ministerii Christi.(4) Quo
pacto intellegitur cur diacono manus imponantur atque peculiaris gratia
sacramentalis conferatur, qua sacramento ordinis inseritur.(5)
5. Diaconatus confertur per peculiarem
effusionem Spiritus (ordinatio), quae in recipientis persona specificam
efficit configurationem cum Christo, Domino et Servo omnium. In constitutione Lumen
gentium (n. 29) explicatur, textu Constitutionum Ecclesiae Aegyptiacae
allato, quod manuum impositio diacono non est « ad sacerdotium sed ad ministerium
»,(6) id est non ad celebrationem eucharisticam sed ad servitium. Quae
animadversio una cum monitu Sancti Polycarpi in constitutione Lumen gentium
(n. 29) pariter commemorato,(7) specificam diaconi identitatem exhibet:
is enim, prout unici ministerii ecclesiastici particeps, est in Ecclesia
specificum signum sacramentale Christi servi. Vi sui muneris debet esse «
interpres necessitatum ac votorum christianarum communitatum » atque «
instimulator famulatus seu diaconiae »,(8) quae est pars
essentialis missionis Ecclesiae.
6. Materia ordinationis diaconalis
est impositio manuum Episcopi; forma in verbis orationis ordinationis
consistit, quae tribus momentis, anamnesi nempe, epiclesi et intercessione
signatur.(9) Anamnesis (quae historiam salutis recenset in Christo
recapitulatam), ad « levitas » se referens, cultum innuit necnon « septem » Actorum
Apostolorum viros denotat, ad caritatem revocans. Epiclesis «
septem » donorum Spiritus
Sancti
virtutem invocat, ut ordinandus Christum tamquam « diaconum » imitare valeat.
Intercessio vero ad vitam generosam et castam hortatur.
Forma
essentialis sacramenti est epiclesis quae his in verbis
consistit: « Emitte in eum, Domine, quaesumus, Spiritum Sanctum, quo in opus
ministerii fideliter exsequendi munere septiformis tuae gratiae roboretur ». Septem dona autem ex Isaiae versu
11, 2 originem suam trahunt, et quidem in ampliata forma a Septuaginta
mutuata. Haec sunt dona Spiritus in Messiam effusa, quae ordini initiatis
participantur.
7. Prout
gradus Ordinis sacri, diaconatus characterem imprimit et specificam gratiam
sacramentalem communicat. Character diaconalis est signum
configurativum-distinctivum animae modo indelebili impressum, quod sacro ordine
auctos configurat Christo, qui diaconus, ideoque servus omnium, factus
est.(10) Ipse secum fert specificam gratiam sacramentalem, id est vim,
vigorem specialem, donum ad novam condicionem rerum vivendam per sacramentum
operatam. « Diaconi vero
gratia sacramentali roborati, in diaconia liturgiae, verbi et caritatis Populo
Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inserviunt ».(11)
Sicut in omnibus sacramentis characterem imprimentibus, gratia permanentem
virtualem vim continet. Eo gradu floret et reflorescit quo in fide accipitur
atque iterum iterumque recipi solet.
8. Diaconi, cum ecclesiasticum
ministerium in inferiore gradu participent, in sua potestate exercenda
necessario ex Episcopis pendent prout plenitudinem sacramenti ordinis
habentibus. Praeterea, necessitudinem peculiarem cum presbyteris ineunt, quippe
in communione quorum ad populum Dei serviendum sint vocati.(12)
Sub disciplinari respectu diaconus
ordinatione diaconali incardinatur vel Ecclesiae particulari vel Praelaturae
personali ad cuius servitium admissus est, vel tamquam clericus alicui
Instituto religioso vitae consecratae vel Societati clericali vitae
apostolicae.(13) Incardinationis institutum non est plus minusve
secundarii momenti habendum in quantum characterem vinculi constantis servitii
induit pro determinata portione populi Dei. Quod quidem ecclesialem adhaesionem
implicat sub respectu iuridico, affectivo et spirituali atque obligationem
servitium ministeriale praestandi.
|