4. Spiritualitas diaconalis
11. Ex identitate theologica diaconi
lineamenta spiritualitatis propriae perspicue efflorescunt, quae quidem ut
spiritualitas servitii potissimum exhibetur.
Spiritualis vitae exemplar propter
excellentiam est Christus servus qui suam vitam totus in servitium Dei et in
bonum hominum impendit. Ille in servo primi cantus Libri Isaiae (cf. Lc
4, 18-19) se agnoscens, navitatem suam expresse diaconiam appellavit (cf. Mt
20, 28; Lc 22, 27; Io 13, 1-17; Phil 2, 7-8; 1 Pt
2, 21-25) necnon discipulis suis commendavit ut tantumdem facerent (cf. Io
13, 34-35; Lc 12, 37).
Spiritualis forma servitii spiritualitas
est totius Ecclesiae, quippe quae tota instar Mariae « ancillae Domini » (Lc
1, 28) sit in servitium pro mundi salute. Ea autem ratione ut hanc servitii
spiritualitatem tota Ecclesia melius vivere possit, Dominus semetipsum tamquam
vivum et personale servi signum ei donat. Quapropter haec spiritualis vitae
forma ad diaconum particulari modo pertinet, eumque sacra ordinatione « iconam
» viventem Christi servi in Ecclesia constituit. Linea directrix eius
spiritualis vitae igitur servitium erit; sanctitas eius autem expostulabit ut
servus magnanimus et fidelis Dei et hominum, pauperrimorum praesertim et dolore
afflictorum, evadat; ipsius ascetici nisus ideo ad illas virtutes acquirendas
tendent, quae ad eiusdem ministerium exercendum requiruntur.
12. Talis spiritualis vitae forma, sicuti
patet, deinde harmonice componenda erit cum spiritualitate statui vitae
consona. Ideoque ea ipsa spiritualitas diaconalis diversas notas acquiret
secundum quod ab homine matrimonio coniuncto, caelibi, religioso vel in mundo
consecrato in praxim deducenda sit. Oportet igitur ut formationis itinerarium hos
diversos modos prae oculis habeat atque spiritualia tirocinia praescribat
secundum peculiare candidatorum genus qualitate distincta.
|