Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis
Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium

IntraText CT - Text

  • RATIO FUNDAMENTALIS INSTITUTIONIS DIACONORUM PERMANENTIUM
    • PROOEMIUM
      • 7. Diaconatus permanens in Institutis vitae consecratae et in Societatibus vitae apostolicae
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

7. Diaconatus permanens in Institutis vitae consecratae et in Societatibus vitae apostolicae

17. Institutio diaconatus permanentis inter membra Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae regitur normis Litterarum Apostolicarum Sacrum diaconatus ordinem. Ibi statuitur quod « diaconatum permanentem constituere apud religiosos ius proprium Sanctae Sedis est, ad quam unice pertinet Capitulorum Generalium hac de re vota expendere atque probare ».(22) Quae — iuxta praefatum documentum — etiam « de sodalibus ceterorum institutorum, evangelica consilia profitentium, sunt pariter intellegenda ».(23)

Quodlibet Institutum vel quaelibet Societas quae obtinuerit ius in suo sinu diaconatum permanentem restaurandi officium assumit suorum candidatorum formationem humanam, spiritualem, intellectualem et pastoralem in tuto collocandi. Quapropter huiusmodi Institutum vel Societas impensam operam navabit ad proprium formationis programma apparandum, quod Instituti vel Societatis nativum charisma et peculiarem spiritualitatem recipiat et simul cum praesenti Ratione fundamentali concordet, praesertim in materia ad intellectualem et pastoralem institutionem pertinenti.

Programmata uniuscuiusque Instituti vel Societatis examinanda et approbanda subicientur Congregationi pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae, vel Congregationi pro Gentium Evangelizatione et Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus secundum territoria earum competentiae. Congregatio competens eadem approbabit, audita Congregatione de Institutione Catholica in materia intellectualem formationem respicienti, primum ad experimentum et postea ad definitum temporis spatium, ita ut periodicae recognitiones institui possint.




22) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, VII, 32: l.c., p. 703.



23) Ibidem, VII, 35: l.c., p. 704.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License