5. Communitas originis
27. Communitates, e quibus aspirantes et
candidati ad diaconatum proveniunt, in eorum formationem vim haud mediocrem
exercere possunt.
Aspirantibus
et candidatis iunioribus familiae magni pretii auxilium praestare debent. Ipsae
hortandae sunt, ut « formationis itinerarium orationibus, debito respectu,
recto virtutum domesticarum exemplo, spirituali et materiali auxilio,
praesertim in difficilioribus adiunctis persequi » sciant. Immo etiam « si
forte genitores et familiares indifferentes sese ostendant vel adversos vocationis
delectui, comparatio quaedam clara et serena cum eorum positione et
consequentes stimuli magno auxilio esse possunt, ut ... vocatio consultius ac
firmius maturet ».(29) Ad aspirantes et candidatos uxoratos quod
attinet, maxime enitendum erit ut coniugalis vitae communio efficaciter
conferat ad eorum formationis itinerarium versus diaconatus metam
corroborandum.
A
communitate paroeciali exspectatur, ut itinerarium cuiusque sui membri ad
diaconatum orationis auxilio et congruo catechesis tirocinio prosequatur quod,
dum fidelium mentes erga ministerium istud aperit, candidato validum auxilium
ad vocationem suam discernendam praestat.
Etiam illae
aggregationes ecclesiales, e quibus aspirantes et candidati ad diaconatum
proveniunt, continuatim iisdem fons esse poterunt auxilii, praesidii, lucis et
humanitatis. Pariter tamen ministerialem suorum membrorum vocationem magni
aestimare debent, ita ut maturationem spiritualitatis et operosae alacritatis
specifice diaconalis in iis nedum impediant, eam efficaciter iuvent.
|