Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium IntraText CT - Text |
|
|
6. Aspirans et candidatus 28. Postremo prae oculis habendum est quemlibet ad diaconatum se praeparantem « primum auctorem esse dicendum adeo necessarium, ut suffici omnino nequeat in suapte formatione ducenda: nam quodcumque educandi opus... est, denique, sui ipsius educatio ».(30) Quae sui ipsius formatio minime tamen separationem, segregationem vel inconsultam libertatem significat, sed potius officii conscientiam et promptam alacritatem ad divinam vocationem generose sequendam, maximo momento tributo personarum dotibus atque mediis a Providentia suppeditatis. Quod formationis genus radicitus consistit in firma voluntate in vita secundum Spiritum proficiendi modo congruo vocationi susceptae, alimentum suum trahens ex animo humili et proclivo ad suos proprios limites suasque proprias dotes agnoscenda.
|
30) Ibidem, 69: l.c., p. 778. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |