II
CANDIDATORUM
AD DIACONATUM
PERMANENTEM DOTES
29. « Historia cuiusvis vocationis
presbyteralis, sicut ceterum cuiusvis fere vocationis christianae, historia est
ineffabilis dialogi inter Deum et hominem, inter amorem Dei vocantis et
libertatem hominis Deo respondentis ».(31) Sed una cum appellatione Dei
et responsione hominis aliud elementum constitutivum vocationis et praesertim
vocationis ministerialis habetur: publica nempe appellatio Ecclesiae. « Vocari
a Deo dicuntur qui a legitimis Ecclesiae ministris vocantur ».(32) Qui
terminus intelligi debet non sensu stricte iuridico, quasi auctoritas appellans
sola vocationem efficeret, sed sensu sacramentali, quo auctoritas
appellationem enuntians signum et instrumentum personalis interventus Dei
consideratur, qui per manuum impositionem completur. Re ita considerata,
quaecumque electio regularis inspirationem innuit atque electionem Dei
repraesentat. Ecclesiae sententia de vocatione ultimum iudicium constituit in
vocatione eligenda; et hoc eo vel magis, cum de ecclesiali momento agatur in
electione vocationis ad ministerium ordinatum.
Huiusmodi vocationis discernendae opera
criteriis obiectivis fulciri debet, quae Ecclesiae traditionem magni habeant
atque ad hodiernas necessitates pastorales respiciant. In vocationibus ad
diaconatum permanentem discernendis requisita quaedam prae oculis habenda sunt
indolis generalis et alia quae peculiari vocatorum statui vitae respondeant.
|