1. Requisita indolis generalis
30. Prima figura diaconi in Prima
Epistola sancti Pauli ad Timotheum prostat: « Diaconos similiter pudicos,
non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes
mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, deinde
ministrent nullum crimen habentes... Diaconi sint unius uxoris viri, qui
filiis suis bene praesint et suis domibus; qui enim bene ministraverint, gradum
sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu » (1
Tim 3, 8-10.12-13).
Qualitates a
Paulo enumeratae potissimum humanae sunt, quasi — ut ita dicatur — diaconi
munere suo fungi non possi nisi exemplar etiam sub respectu humano existimatum
sese exhibeant. Pauli doctrinae resonantia in aliis Patrum Apostolicorum
scriptis, praesertim in Didachè et apud Sanctum Polycarpum
reperitur. Didachè hortatur: « Constituite igitur vobis episcopos
et diaconos dignos domino, viros mansuetos et argenti non cupidos et veraces et
probatos »; (33) Sanctus Polycarpus vero admonet: « Similiter diaconi
in conspectu iustitiae eius inculpati esse debent, sicut ministri Dei et
Christi, non hominum; ne calumniatores sint, ne bilingues, nec avari; sed
continentes in omnibus, misericordes, seduli, incedentes secundum veritatem
Domini, qui omnium minister factus est ».(34)
31. Postea traditio Ecclesiae ulterius
complevit atque definivit requisita, quae vocationis ad diaconatum authenticam
naturam suffragantur. Ea in primis sunt quae ordines in genere respiciunt: « Ad
ordines ii soli promoveantur qui... integram habent fidem, recta moventur
intentione, debita pollent scientia, bona gaudent existimatione, integris
moribus probatisque virtutibus atque aliis qualitatibus physicis et psychicis
ordini recipiendo congruentibus sunt praediti ».(35)
32. Candidatorum figura deinde completur
quibusdam specificis qualitatibus humanis et virtutibus evangelicis a diaconia
postulatis. Inter qualitates humanas nominandae sunt: maturitas psychica,
facultas dialogi et communicationis, conscientia officii, industria, animi
aequilibrium et prudentia. Inter virtutes evangelicas peculiaris momenti sunt:
oratio, pietas eucharistica et mariana, sensus Ecclesiae humilis et
conspicuus, amor Ecclesiae eiusque missionis, spiritus paupertatis, facultas
oboedientiae et communionis fraternae, alacritas apostolica, animus ad
servitium proclivus,(36) caritas erga fratres.
33. Praeterea candidatos ad diaconatum
oportet alicui communitati christianae vitaliter esse insertos atque exercuisse
iam magna cum cura quaedam apostolatus opera.
34. Candidati ex omnibus societatis
coetibus provenire atque quemlibet laborem vel professionem exercere possunt,
dummodo non sit, secundum normas Ecclesiae et prudens iudicium Episcopi, statum
diaconalem dedecens.(37) Praeterea huiusmodi operositas practice
componi debet cum oneribus formationis et exercitii activi ministerii.
35. Quoad aetatem minimam, Codex Iuris
Canonici statuit quod « candidatus ad diaconatum permanentem qui non sit
uxoratus ad eundem diaconatum ne admittatur, nisi post expletum vigesimum
quintum saltem aetatis annum; qui matrimonio coniunctus est, nonnisi post
expletum trigesimum quintum saltem aetatis annum, atque de uxoris consensu
».(38)
Oportet vero candidatos liberos esse ab
irregularitatibus atque ab impedimentis.(39)
|