2. Requisita candidatorum statui
vitae respondentia
a) Caelibes
36. « Ex Ecclesiae instituto, ipso
Oecumenico Concilio comprobante, ii, qui ad diaconatum iuvenes vocantur, lege
caelibatus servandi astringuntur ».(40) Quae lex, quam ii qui hoc
charismate donati sunt libere amplectuntur, potissimum cum sacro ministerio
congruit.
Diaconatus permanens in caelibatu
peractus peculiares quasdam notas ministerio imprimit. Etenim identificatio
sacramentalis cum Christo in cordis indivisi contextum inseritur,
optionis scilicet sponsalis, exclusivae, perennis et integrae unici et summi
Amoris; quo pacto servitium Ecclesiae plena deditione perfungi poterit atque
proclamatio Regni generoso testimonio vitae confirmabitur eius, qui talis
ministerii causa bona etiam maxime cara reliquit.
b) Uxorati
37. « Cum de viris matrimonio iunctis
agitur, cavendum est, ut ii tantum ad diaconatum provehantur, qui, plures iam
annos in matrimonio viventes, se domui suae bene praeesse ostenderint, quippe
quibus et uxor et filii sint vitam vere christianam agentes et integra fama
praestantes ».(41)
Nec solum hoc. Etenim praeter candidati
stabilem condicionem vitae familiaris statuitur candidatos uxoratos admitti non
posse « nisi constet non solum de uxoris consensu, sed de eiusdem etiam
christiana morum probitate illisque dotibus, quae viri ministerium nec
impediant nec dedecorent ».(42)
c) Vidui
38. « Post ordinem receptum diaconi,
grandiore etiam aetate promoti, ex tradita Ecclesiae disciplina ad ineundum
matrimonium inhabiles sunt ».(43) Eadem lex etiam pro diaconis valet
qui vidui remanserunt.(44) Eorum vocatio consistit in exemplo
probitatis humanae et spiritualis in propria condicione vitae exhibendo.
Praeterea, ut candidati vidui admitti
possint, demonstrare debent de suorum filiorum humana et christiana cura iam
providisse aut capaces esse de ea congruo modo providendi.
d) Sodales Institutorum vitae
consecratae et Societatum vitae apostolicae
39. Diaconi permanentes ad Instituta
vitae consecratae vel ad Societates vitae apostolicae pertinentes (45)
vocati sunt ad ministerium suum specifico charismate accepto ditandum. Licet
enim eorum pastoralis actio sub iurisdictione Ordinarii loci
exerceatur,(46) peculiarem tamen notam eorum vitae status religiosi vel
consecrati exhibet. Ideo solliciti erunt de religiosa vel consecrata vita cum
ministeriali componenda atque de speciali suo tributo ad Ecclesiae missionem
praestando.
|