4. Tempus formationis
49. Programma formationis, praeter
periodum propedeuticam, saltem tres annos pro omnibus candidatis complecti
debet.(51)
50. Codex Iuris Canonici praescribit
ut candidati iuvenes suam formationem accipiant « per tres saltem annos in
aliqua domo peculiari degentes, nisi graves ob rationes Episcopus dioecesanus
aliter statuerit ».(52) Ad huiusmodi institutum erigendum « Episcopi
eiusdem regionis, vel, si usus fuerit, plurium quoque regionum eiusdemve
nationis, pro variis locorum adiunctis suam consocient operam. Eidem autem
moderando praepositos peridoneos eligant, legesque tum de morum disciplina, tum
de studiorum ratione accuratissime faciant ».(53) Curandum est ut
candidati isti necessitudinem foveant cum diaconis suae propriae dioecesis cui
adscripti sunt.
51. Pro candidatis grandioris aetatis,
status sive caelibis sive matrimonialis, Codex Iuris Canonici
praescribit ut suam formationem percipiant « ratione ad tres annos protracta et
ab eadem Conferentia Episcopali definita ».(54) Ubi circumstantiae id
permittunt, huiusmodi programma ad effectum deducendum est in contextu vivae
participationis in communitate candidatorum, quae suum calendarium conventuum,
orationis et formationis habebit atque communia quoque momenta cum communitate
aspirantium praestituet.
Candidatis istis diversa formationis
ordinandae specimina proponi possunt. Onerum laboris et familiae causa, formae
communiores in occursionibus instructoriis et scholasticis consistunt, horis
vespertinis in hebdomadae fine, tempore vacationum vel secundum alias varias
possibilitates dispositis. Ubi condicio admodum difficilem se ostenderit, ad
alia specimina recurrendum erit per longius temporis spatium protracta vel
recentia communicationis instrumenta adhibentia.
52. Candidatorum ad Instituta vitae
consecratae seu ad Societates vitae apostolicae pertinentium formatio fieri
debet iuxta rationem, si exstet, proprii Instituti vel propriae
Societatis, aut structuris utendo dioecesis, ubi candidati commorantur.
53. In casibus, ubi specimina supra
indicata ad effectum deducta non fuerint vel difficilia actu evaserint, «
candidatus educandus tradatur spectatissimo sacerdoti, qui de eo curam agat,
eumque doceat, deque eius prudentia ac maturitate testimonium afferre valeat. Semper
autem ac sedulo cavendum est, ut tantummodo idonei peritique viri in sacrum
ordinem ascribantur ».(55)
54. In omni casu, rector institutionis
(vel sacerdos ad hoc deputatus) integro formationis tempore certior fieri debet
utrum unusquisque candidatus directionem spiritualem percipere pergat a proprio
directore spirituali approbato. Praeterea, provideat de cuiusque tirocinio
pastorali comitando, expendendo et, si casus ferat, commutando.
55. Institutionis programma, cuius in
proximo capite lineamentum quoddam generale proponetur, diversas formationis
dimensiones (humanam, spiritualem, theologicam et pastoralem) harmonice
componendas curabit; ipsum debet esse theologice bene fundatum, ad specificum
pastoralem finem probe ordinatum atque necessitatibus et rationibus
pastoralibus loci aptatum.
56. In hoc
programma uxores et filii candidatorum uxoratorum sicuti et communitates quibus
adhaerent, modis qui magis opportuni visi fuerint,implicentur. Expresse vero etiam de ratione
formationis uxorum candidatorum provideatur, qua ad suam futuram missionem
praeparentur coniugem suum in ministerio sequendi et coadiuvandi.
|