6. Ordinatio diaconalis
60. Itinerario formationis expleto,
candidatus qui, rectore institutionis annuente, censeat se requisita necessaria
ad ordinationem possidere, Episcopo proprio vel Superiori maiori competenti «
declarationem tradat propria manu exaratam et subscriptam, qua testificetur se
sponte ac libere sacrum ordinem suscepturum atque se ministerio ecclesiastico
perpetuo mancipaturum esse, insimul petens ut ad ordinem recipiendum admittatur
».(63)
61. Huic petitioni candidatus adnectere
debet testimonium baptismi, confirmationis, ministeriorum receptorum, de quibus
in can. 1035, necnon studiorum rite expletorum ad normam can. 1032.(64)
Si ordinandus matrimonio coniunctus est, oportet quoque testimonium matrimonii
atque consensum uxoris scriptum exhibere.(65)
62. Petitione ordinandi accepta,
Episcopus (vel Superior maior competens), idoneitatem eius accurato scrutinio
expendet. Peculiariter perpendet testimonium a rectore institutionis sibi
exhibendum « de qualitatibus ad ordinem recipiendum requisitis, scilicet de
candidati recta doctrina, genuina pietate, bonis moribus, aptitudine ad
ministerium exercendum; itemque rite peracta inquisitione, de eius statu
valetudinis physicae et psychicae ».(66) Episcopus dioecesanus seu
Superior maior « ut scrutinium rite peragatur, potest alia adhibere media quae
sibi, pro temporis et loci adiunctis, utilia videantur, uti sunt litterae
testimoniales, publicationes vel aliae informationes ».(67)
Cum Episcopus vel Superior maior
competens idoneitatem candidati probaverit atque certitudinem acquisierit eum
novorum onerum suscipiendorum conscium esse,(68) eundem ad ordinem
diaconatus promovebit.
63. Ante ordinationem candidatus caelebs
obligationem caelibatus publice assumere debet speciali ritu praescripto;
(69) qua obligatione tenetur etiam candidatus ad Institutum vitae
consecratae vel ad Societatem vitae apostolicae, qui vota perpetua vel alias
formas vinculi definitivi emisit in suo Instituto aut Societate.(70)
Omnes candidati ante ordinationem fidei professionem et iuramentum fidelitatis
personaliter emittere tenentur coram Ordinario loci vel suo delegato, secundum
formulam a Sede Apostolica probatam.(71)
64. « Unusquisque ad presbyteratum et ad
diaconatum a proprio Episcopo ordinetur aut cum legitimis eiusdem litteris
dimissoriis ».(72) Si autem promovendus ad Institutum religiosum
clericalem iuris pontificii vel ad Societatem clericalem vitae apostolicae iuris
pontificii pertinet, Superiori maiori competit litteras dimissorias ei
concedere.(73)
65. Ordinatio, secundum ritum Pontificalis
Romani (74) peragenda, intra Missarum sollemnia potissimum die
dominico vel festo de praecepto et communiter in Ecclesia cathedrali
celebretur.(75) Ad quam ordinandi se praeparent exercitiis
spiritualibus « per quinque saltem dies, loco et modo ab Ordinario determinatis
».(76) In ritu celebrando in peculiari luce ponatur participatio uxorum
et filiorum ordinandi matrimonio coniuncti.
|