IV
DIMENSIONES FORMATIONIS
DIACONORUM PERMANENTIUM
1.
Institutio humana
66.
Institutionis humanae finis est personam ministrorum sacrorum ita plasmare, ut in
ea « homines non obstaculum sed pontem reperiant quo brevius pervenire valeant
ad Christum Iesum, hominis Redemptorem ».(77) Ii igitur formandi sunt
ad seriem humanarum qualitatum acquirendam ac perficiendam, quibus possint
communitatis fiducia gaudere, onera servitii pastoralis animo sereno assumere
atque consuetudinem et dialogum cum proximo facilius fovere.
Simili
modo ac Adhortatio apostolica Pastores dabo vobis relative ad
formationem presbyterorum praescribit, etiam candidati ad diaconatum ita
instruantur « ut veritatem ac fidelitatem ament, ut quemvis revereantur, ut
iustitiae ductu in omnibus regantur, ut dato verbo fideles perstare noverint,
ut compati addiscant, ut sibi ipsis constent seu cohaerentes perstare sciant,
ut denique recte de rebus et hominibus iudicent, ut nobilia dumtaxat placita
eligere optent ».(78)
67. Diaconis
vocatis ut homines communionis et servitii fiant, peculiaris momenti est
capacitas relationis cum aliis. Id secum fert ut sint affabiles, hospitales,
verbo et corde sinceri, prudentes et moderati, benevoli et ad servitium
prompti, capaces suscitandi inter omnes incorruptas et fraternas relationes,
indulgentiae, veniae et consolationi faciles.(79) Candidatus, qui nimis
sibimetipsi intentum, litigiosum, atque ad solidas et serenas relationes
ineundas cum aliis ineptum se ostenderit, profundae conversioni instare
deberet, prius quam viam servitii ministerialis amplectatur.
68.
Capacitas relationis cum aliis in maturitate affectiva radicatur, quae altum securitatis
gradum assequi debet in candidato sive caelibi sive uxorato. Talis maturitas
praesupponit utriusque generis candidatos clare perspexisse caritatem et
victoriosam luctam contra egoismum quoddammodo humanae exsistentiae centrum
habendas esse. Nam, sicuti in encyclicis Litteris Redemptor
hominis Summi Pontificis Ioannis Pauli II declaratur, « homo sine amore
vivere nequit. Sibimet manet quiddam, quod incomprehensibile est, eiusque vita
sensu privatur, nisi amor ei praebetur, nisi invenit amorem, nisi amorem
experitur suumque efficit, nisi penitus amorem participat ».(80) Qui
amor — prout idem Summus Pontifex in Adhortatione apostolica Pastores dabo
vobis enucleat — omnes dimensiones personae, physicam, psychicam et
spiritualem attingit ac proinde plenum sexualitatis dominium exigit, quo illa
vere et plene personalis fiat.(81)
Candidatis
caelibibus amorem vivere idem est ac totum suum esse, totas vires ac
sollicitudines suas Christo et Ecclesiae dicare. Agitur de vocatione magnae
strenuitatis, quae inclinationibus affectivitatis et instinctus pulsionibus
occurrere debet et ideo abnegatione et vigilantia, oratione et fidelitate erga
firmam regulam vitae indiget. Magni
pretii adiutorium verae amicitiae afferre possunt, quae providentissimum
praesidium constituunt in vocatione vivenda.(82)
Candidatis autem uxoratis vivere amorem
significat seipsos propriis mulieribus tradere in mutua donatione cum vinculo
exclusivo, fideli et indissolubili, ad imaginem amoris Christi erga suam
Ecclesiam; pariter significat filios acceptare, amare et educare atque
communionem familiarem in universam Ecclesiam et societatem transmittere. Haec
est vocatio, quae hodie in gravi discrimine versatur propter immanem
defectionem quorundam fundamentalium valorum, effrenatam voluptatis cupidinem
atque iustae libertatis perversam notionem. Ad suam plenitudinem attingendam,
vocatio ad vitam familiarem postulat ut oratione, liturgia et quotidiana sui
ipsius oblatione alatur.(83)
69. Condicio ad genuinam maturitatem
humanam assequendam est educatio ad libertatem, quae oboedientiae erga proprii
« esse » veritatem adaequatur. Hoc sensu igitur libertas intellecta diaconum «
ducet ut sui ipsius dominium perpetuo exerceat, paratumque se continuo testetur
ad vincenda ea egoismi ac individualismi certamina quae in uniuscuiusque vitam
insidias nectunt »; diaconum « brevi, "hominem ad alteros" efficient,
deditioni et servitio proximorum totum traditum ».(84) Formatio ad
libertatem etiam educationem conscientiae moralis implicat, quae assuefacit
vocem Dei in proprii cordis intimis audire et Eius voluntati firmiter
adhaerere.
70. Qui multiplices maturitatis humanae
aspectus — qualitates humanae, capacitas relationis, maturitas affectiva,
educatio ad libertatem et educatio conscientiae moralis — considerandi sunt
prae oculis habita aetate et praecedenti formatione candidati atque
praemeditati sint oportet iuxta programmata ad personarum necessitates
accommodata. Rector institutionis et tutor operam suam dabunt pro parte
cuiusque competentiae; moderator spiritus vero non omittet hos aspectus
praesentes tenere atque in colloquiis directionis spiritualis perpendere. Verae
utilitatis habendi sunt insuper conventus et collationes, qui revisioni faveant
atque quoddam incitamentum ad maturationem afferant. Vita communis — in variis
formis quibus concipi poterit — praecellentes condiciones praestabit ad
veritatis rerum inquisitionem atque ad correctionem fraternam efficiendas. In
casibus, qui iudicio formatorum necessitatem denotant, ad consultationem
psychologicam, candidato consentiente, recurri poterit.
|