3. Institutio doctrinalis
79. Formatio intellectualis est
institutionis diaconalis dimensio necessaria, utpote quae diacono validum
spiritualis vitae nutrimentum et pretiosum ministerii subsidium praestet. Quae
institutio hodiernis praesertim temporibus urget, in hoc difficili millennii
transitu nova evangelizatione instimulante. Etenim religionis neglectio,
spiritualium valorum obscurata perceptio, rectae conscientiae moralis
deperditio atque pluralitas culturae expostulant ut ii qui ministerio ordinato
dant operam, seriam et completam formationem possideant.
Congregatio de Institutione Catholica
circularibus Litteris Come è a conoscenza a. 1969 Conferentias
Episcopales invitavit ut candidatorum ad diaconatum permanentem institutionem
doctrinalem definiendam curarent, diversis personarum et Ecclesiae
circumstantiis spectatis, simulque absolute excluderent « formationem
festinanter et parum accurate factam, cum, sicut in Constitutione Lumen
gentium (n. 29) et in Motu proprio (n. 22) (86) declaratum
est, officia diaconorum tanti momenti sint, ut solidam et efficacem
praeparationem exigant ».
80. Criteria, quae in huiusmodi
formatione adumbranda adhiberi debent, haec sunt:
a) necessitas, ut diaconus capax sit suae fidei rationem
reddere atque studeat vivae conscientiae ecclesialis maturitatem fovere;
b) attendendum est, ut ad specifica sui ministerii munera
formetur;
c) multum interest, ut capacitatem acquirat rerum adiuncta recte
interpretandi et congruam Evangelii inculturationem curandi;
d) magni habeatur utilitas formationis ad addiscendas
technicas communicationem et artem conventus animandi respicientes, necnon ad
capacitatem publice loquendi atque directionem et consilia impertiendi.
81. Criteriis istis consideratis,
argumenta quae seligantur oportet haec sunt: (87)
a) introductio in Sacram Scripturam et in rectam
interpretationem; theologia Antiqui et Novi Testamenti; mutua relatio inter
Scripturam et Traditionem; usus Scripturae in praedicatione, in catechesi et in
actione pastorali in genere;
b) initiatio studio Patrum Ecclesiae et prima elementa
historiae ecclesiasticae;
c) theologia fundamentalis complectens explanationem fontium,
argumentorum et methodorum theologiae, expositionem quaestionum ad Revelationem
atque ad relationes inter fidem et intellectum pertinentium, qua futuri diaconi
habiles evadant demonstrare fidem rationis argumentis defendi posse;
d) theologia dogmatica cum variis suis tractatibus: Trinitas,
creatio, christologia, ecclesiologia et oecumenismus, mariologia, anthropologia
christiana, sacramenta (praesertim theologia ministerii ordinati),
eschatologia;
e) doctrina moralis christiana quoad suas dimensiones
personales et sociales, cum peculiari respectu ad doctrinam socialem Ecclesiae;
f) theologia spiritualis;
g) liturgia;
h) ius canonicum.
Secundum circumstantias et necessitates,
addendae erunt aliae disciplinae ad programma complendum, prout studium aliarum
religionum, quaestiones philosophicae selectae, quorundam oeconomicorum et
politicorum problematum profundior explanatio.(88)
82. Si possibile, pro theologica
formatione recurratur ad instituta scientiarum religiosarum, ubi iam existunt,
vel ad alia instituta formationis theologicae. Ubi vero propriae scholae
formationis theologicae pro diaconis erigendae sunt, provideatur ne
praelectiones et seminaria inferiores sint numero circiter mille horarum per
triennii spatium dispositarum. Curricula, saltem illa quae maioris momenti
sunt, examine terminentur atque in fine triennii examen finale de universa
materia praescribatur.
83. Pro admissione ad hoc programma
praevia praeparatio fundamentalis exigatur, quae secundum condiciones
culturales regionis determinanda erit.
84. Candidati prompti sint ad formationem
etiam post ordinationem prosequendam. Quapropter invitentur ut parvam
bibliothecam personalem de re theologica et pastorali sibi comparent atque
formationis permanentis programma assidue frequentent.
|