4. Institutio pastoralis
85.
Formatio pastoralis sensu lato eadem est ac institutio spiritualis, cum ad
pleniorem identitatem cum diaconia Christi in dies adducat. Quae intentio
universae formationis structurae cum variis suis dimensionibus praeponatur
oportet, ita ut illae ad unicam visionem finis conspirent institutionis
diaconalis, ad cuius naturam pertinet esse sacramentum Christi, servi Patris.
Formatio
pastoralis sensu stricto specifica disciplina theologica et tirocinio practico
absolvitur.
86.
Quae disciplina theologica theologia pastoralis vocatur. Illa « docta
esse debet consideratio Ecclesiae, prout cotidie per Spiritus vim intra
historiam aedificatur; Ecclesiae itaque prout est "universale salutis
sacramentum", prout est signum et vivum instrumentum salutis in Christo
Iesu, in Verbo, in Sacramento, in Caritatis ministerio ».(89) Finis
igitur huius disciplinae est principia, criteria et methodos tradere, quibus
Ecclesiae actio apostolica et missionalis in historia explicatur.
Theologia
pastoralis pro diaconis definienda peculiariter ad provincias eminenter
diaconales attendet, prout sunt:
a)
praxis liturgica: administratio sacramentorum et sacramentalium, ministerium
altaris;
b)
Verbi annuntiatio in variis contextibus servitii ministerialis: kerygma,
catechesis, praeparatio ad sacramenta, homilia;
c)
studium Ecclesiae iustitiam socialem et caritatem promovedi;
d) vita
communis, praesertim in consociationibus familiaribus, in parvis coetibus et
apostolatus inceptis, etc. stimulanda.
Verae
utilitatis esse poterunt etiam quaedam instructiones indolis technicae, quae
candidatos praeparent ad specificas navitates ministeriales, sicut psychologia,
paedagogia catechetica, homiletica, cantus sacer, administratio ecclesiastica,
informatica, etc.(90)
87.
Simul (et, si possibile, coniunctim) cum theologia pastorali tradenda pro
unoquoque candidato tirocinium practicum praestituendum erit, quod permittat in
adiunctis concretis comprobare ea quae per studium acquisita sunt. Illud
peragendum est gradatim et discriminatim pro diversitate personarum et rerum
atque continuo expendi debet. In navitatis provinciis eligendis collatio
ministeriorum institutorum consideretur atque curandum est ut eadem reapse
exerceantur.
Provideatur
ut candidati dioecesanis pastoralibus inceptis active initientur atque mutuae
communicationis experientiarum participes fiant cum diaconis in ministerio
penitus implicatis.
88. Sollicitae
curae insuper impendantur, ut futuri diaconi in forti missionali sensu
maturando progrediantur. Etiam illi nempe similiter ac presbyteri in sacra
ordinatione donum spirituale accipiunt, quod eos ad missionem universalem usque
ad ultimum terrae (cf. Act 1, 8) (91) praeparat. Adiuventur
igitur ut istius suae identitatis missionalis plene conscii fiant atque
praeparentur ut officium suscipiant veritatis annuntiandae etiam non
christianis, praesertim si ad suum populum pertinent. Nec vero desit missionis ad
gentes prospectus, quotiescumque rerum adiuncta id exigant vel admittant.
|