Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis
Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium

IntraText CT - Text

  • RATIO FUNDAMENTALIS INSTITUTIONIS DIACONORUM PERMANENTIUM
    • CONCLUSIO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CONCLUSIO

89. Didascalia Apostolorum diaconis primorum saeculorum commendant: « Sicut dicit Dominus Deus in Evangelio: Qui vult esse inter vos maior, sit vester diaconus, et qui vult esse inter vos primus, sit vester servus, sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis: ita ergo et vos diaconos oportet facere, ut, si necessitas vos exegerit et animam pro fratre ponere per ministerium vestrum, ponatis ».(92) Quae invitatio etiam hodie ad diaconatum vocatos instanter interpellat, eos incitans ut ad suum futurum ministerium impenso studio se praeparent.

90. Conferentiae Episcopales et Ordinarii totius orbis terrarum quibus hoc documentum tradetur, provideant ut idem una cum suis presbyteris et eorum communitatibus attento animo perpendere velint. Id enim pretiosum orientamentum erit iis Ecclesiis, in quibus diaconatus permanens vitalis et operosus existit; aliis autem efficaci incitamento erit ut istud pretiosum donum Spiritus, quod est ministerium diaconale, renovent.

Summus Pontifex Ioannes Paulus II hanc « Rationem fundamentalem institutionis diaconorum permanentium » approbavit atque evulgari iussit.

Romae, ex Aedibus Congregationum, d. d. XXII m. Februarii, in festo Cathedrae Sancti Petri, a.D. MCMXCVIII.

Pius Card. Laghi
Praefectus

+ Iosephus Saraiva Martins
Archiepiscopus titularis Thuburnicensis
A secretis




92) Didascalia Apostolorum, III, 13 (19), 3: F. X. Funk (ed.), Didascalia et Constitutiones Apostolorum, I, o.c., pp. 214-215.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License