Obligationes
et iura
7.
Diaconi statutum summam quoque iurium et obligationum propriarum includit, ad
normam cann. 273-283 Codicis Iuris Canonici, qui obligationes et iura
clericorum complectuntur, cum peculiaritatibus pro diaconis ibi praevisis.
8.
Ritus ordinationis diaconis promissionem oboedientiae erga Episcopum praevidet:
« Promittis mihi et successoribus meis filialem oboedientiam et reverentiam
»?(11)
Diaconus,
oboedientiam Episcopo promittens, sumit ut exemplum Christum, hominem
oboedientem propter excellentiam (cf. Phil 2, 5-11), ad cuius exemplum
suam oboedientiam conformabit in auscultatione (Heb 10, 5ss; Io
4, 34) et in disponibilitate absoluta (cf. Lc 9, 54 ss.; 10, 1 ss.).
Ipse
igitur in primis se obligat coram Deo in plena conformitate cum voluntate
Patris agere; et pariter coram Ecclesia, quae personis indiget sibi plene
dispositis.(12) In precatione et in spiritu orationis quo imbutus esse
debet, diaconus integram sui ipsius donationem quotidie altius excolet, sicut
fecit Christus Dominus « usque ad mortem, mortem autem crucis » (Ph 2,
8).
Hic
oboedientiae prospectus disponit ad acceptationem concretarum determinationum
obligationis in ordinatione assumptae, sicut lex Ecclesiae praevidet: «
Clerici, nisi legitimo impedimento excusentur, munus, quod ipsis a suo
Ordinario commissum fuerit, suscipere ac fideliter adimplere tenetur ».(13)
Fundamentum
obligationis consistit in ipsa participatione ministerii episcopalis, quae per
sacramentum Ordinis et missionem canonicam confertur.
Ambitus
oboedientiae et disponibilitatis ipso ministerio diaconali determinatur atque
iis omnibus rebus, quae cum eo relationem obiectivam, directam et immediatam
habent.
Episcopus
diacono tribuet, in decreto collationis officii, munera quae respondent
propriae cuiusque habilitati, condicionibus vitae caelibatariae aut familiaris,
formationi, aetati, appetitionibus quae sub aspectu spirituali legitimae
agnoscuntur. Definientur quoque ambitus territorii necnon personae, ad quas
apostolatus servitium dirigetur; insuper declarabitur utrum suum officium ad
tempus vel stabile sit, et quinam presbyter respondeat de cura animarum, quae
ad officii ambitum pertineat.
9.
Clericis officium incumbit vitam ducendi in vinculo fraternitatis et orationis,
cooperationem fovendo inter se et cum Episcopo, agnoscendo et promovendo etiam
fidelium laicorum missionem in Ecclesia et in mundo,(14) exprimendo
formam vitae sobriam et simplicem, quae pateat ad « cultum donandi » et faveat
generosae et fraternae participationi.(15)
10.
Diaconi permanentes gerere habitum ecclesiasticum non tenentur, sicut, ex
contrario, eum deferre debent diaconi candidati ad presbyteratum,(16)
pro quibus eaedem validae sunt normae, quae pro presbyteris vigent.(17)
Institutorum
vitae consecratae et Societatis vitae apostolicae sodales ea servabunt, quae in
Codice Iuris Canonici pro ipsis praescribuntur.(18)
11.
Ecclesia in proprio iure canonico diaconorum agnoscit ius inter se consociandi,
ut suam vitam spiritualem foveant, opera caritatis et pietatis exerceant
aliosque fines prosequantur, qui sint suae consecrationi sacramentali et suae
missioni plene conformes.(19)
Diaconis,
sicut ceteris clericis, prohibitur fundatio, adhaesio et participatio
consociationum vel coetuum cuiuslibet generis, etiam civilium, cum statu
clericali incompatibilium vel obstantium proprio ministerio diligenter
adimplendo. Vitabunt etiam omnes illas consociationes, quae ob suam naturam
fines et agendi rationes plenae communioni hierarchicae cum Ecclesia noceant;
eas etiam, quae nocumentum afferant identitati diaconali, necnon officiis
adimplendis, quae diaconi in servitium populi Dei exercent; eas denique, quae
contra Ecclesiam machinantur.(20)
Plane
incompatibiles cum statu diaconali essent illae consociationes, quae diaconos
congregare intendant, sub praetextu eos repraesentandi, in quoddam genere
corporationis vel syndacatus vel, utcumque, pressionis coetibus ipsorum sacrum
ministerium reapse redigendo ad professionem aut ad artificium assimile
navitatibus indolis profanae. Praeterea, incompatibiles essent associationes
quae, aliquo modo, naturam depravant relationis directae et immediatae, quam
quilibet diaconus cum proprio episcopo habere debet.
Eiusmodi
consociationes vetantur, quia exercitio sacri ministerii diaconalis noxiae
evadunt, quod ita periculum incurrit praestationis ad mercenariam assimilatae
atque spiritum introducunt contra sacros pastores, unice habitos velunt datores
laboris.(21)
Prae
oculis habeatur nullam christifidelium consociationem privatam agnosci posse
sine praevia recognitione statutorum a competenti auctoritate
facta,(22) atque eandem auctoritatem habere ius et officium vigilandi
super consociationum vitam et super consecutionem finium, in statutis
definitorum.(23)
Diaconi
ex consociationibus et motibus ecclesialibus provenientes, non priventur
spiritualibus talium aggregationum divitiis; in quibus continuatim possunt
quaerere auxilium et alimentum pro sua missione in servitium Ecclesiae
particularis.
12.
Activitas in professione vel in labore a diacono forte exercita,
significationem diversam habet ab activitate fidelis laici.(24) Etenim
diaconorum permanentium labor ministerio coniunctus semper remanet; ipsi
proinde prae oculis tenebunt christifideles laicos, ob suam missionem
specificam, peculiariter vocatos esse, ut « praesentem et actuosam reddant
Ecclesiam in iis locis et rerum adiunctis, ubi ipsa nonnisi per eos sal terrae
evadere potest ».(25)
Vigens
disciplina Ecclesiae minime prohibet quominus diaconi permanentes professionem
suscipiant et exerceant, simul cum exercitio potestatis civilis aut dent operam
in administrationem bonorum temporalium, vel officia saecularia exerceant cum
obligatione rationis reddendae, derogatis iis quae pro ceteris clericis hac in
re praevidentur.(26) Cum huismodi derogatio non opportuna evadere
possit, provisum est ut ius particulare aliter determinare queat.
In
mercatura et in aliis negotiis exercendis,(27) diaconis permissis nisi
diversae iuris particularis praescriptiones aliter opportuneque caveant,
diaconorum erit bonum testimonium honestatis et integritatis deontologicae
exhibere, et quidem etiam in observandis obligationibus iustitiae et legum
civilium, quae iuri naturali, magisterio, legibus Ecclesiae eiusque libertati
non sint oppositae.(28)
Haec
derogatio non applicatur diaconis, qui ad Instituta vitae consecratae et ad
Societates vitae apostolicae pertinent.(29)
Utcumque
sit, diaconis permanentibus curae erit omnia prudenter perpendere atque
consilium proprii Episcopi quaerere praesertim in circumstantiis et casibus
magis implicatis. Quaedam professiones, etsi honestae et communitati utiles, si
a diacono permanenti exerceantur, in quibusdam rerum adiunctis, difficulter
compatibiles evadere possunt cum officiis pastoralibus sui ministerii propriis.
Quapropter auctoritas competens, prae oculis habitis exigentiis communitatis
ecclesialis necnon fructibus actionis pastoralis in suum servitium exercitae,
singulos casus prudenter perpendat, et hoc etiam cum permutatio professionis
locum habeat post ordinationem diaconalem.
In
casibus conflictus conscientiae, diaconi aliter agere non possunt, etsi cum
gravi incommodo, quam congruenter cum doctrina et disciplina Ecclesiae.
13.
Diaconi, quatenus ministri sacri, priores partes tribuere debent ministerio et
caritati pastorali, atque quam maxime fovere « pacem et concordiam iustitia
innixam inter homines servandam ».(30)
Activa
participatio in factionibus politicis admitti potest in rerum adiunctis
peculiaris momenti ad « Ecclesiae iura tuenda aut bonum commune promovendum
»,(31) iuxta normas ab Episcoporum conferentiis statutas;(32)
in omni casu tamen firmiter prohibita remanet, cooperatio cum factionibus et
syndacatus coetibus, qui in ideologiis, pactis et consociationibus innituntur,
cum doctrina catholica repugnantibus.
14.
Diaconus de more, ut e dioecesi per notabile tempus discedat, iuxta normas a
particulari iure determinatas, licentiam proprii Ordinarii vel Superioris
maioris habere debet.(33)
|