Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis
Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium

IntraText CT - Text

  • DECLARATIO CONIUNCTA ET INTRODUCTIO
    • DECLARATIO CONIUNCTA
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

DECLARATIO CONIUNCTA
ET
INTRODUCTIO

DECLARATIO CONIUNCTA

Diaconatus permanens, a Concilio Vaticano II restitutus apteque conveniens cum universa et continua Traditione necnon cum peculiaribus votis Concilii Oecumenici Tridentini, his decenniis proxime praeteritis valida impulsione est promotus et fructus tulit spem bonam afferentes; quod quidem magno emolumento fuit urgenti operi missionali, quod ad novam evangelizationem spectat. Apostolica Sedes et haud pauci Episcopatus non omiserunt normas praebere atque elementa ad vitam et ad formationem diaconalem pertinentia impertire. Haec profuerunt experientiae ecclesiali, quae ad incrementum suum nunc indiget uniformitate normarum, ulterioribus elementis illuminantibus et, in rebus agendis stimulis et accuratis explicationibus pastoralibus. Tota veritas diaconalis (visio doctrinalis fundamentalis, consequens discretio in vocationibus aestimandis, praeparatio, vita, ministerium, spiritualitas et formatio permanens) nunc facultatem postulat iter usque adhuc emensum recognoscendi, ut omnia in uno lumine illustrante poni possint; quae res pernecessaria est ut hic gradus Ordinis sacri nova impulsione, consequenter votis ac propositis Concilii Oecumenici Vaticani II provehatur.

Congregationes de Institutione Catholica ac pro Clericis, postquam Ratio fundamentalis institutionis sacerdotalis, ad formationem ad sacerdotium spectans et Directorium pro presbyterorum ministerio et vita edita sunt, necessarium putaverunt peculiares curas in argumentum diaconatus intendere, etiam ad complendum tractatum eorum, quae ad priores duos gradus Ordinis sacri attinent et ad earum competentiam pertinent. Consequenter, postquam Episcopatum universalem et permultos peritos illae sunt percontatae, utraque Congregatio hoc argumentum mense novembre anno 1995 Coetui Plenario suo proposuit. In iis, quae sunt audita et in permultis experientiis quae sunt allatae, Em.mi et Exc.mi Sodales acre studium collocaverunt. Exinde utraque Congregatio compositionem finalem Rationis fundamentalis institutionis diaconorum permanentium ac Directorii ministerii et vitae diaconorum permanentium confecit, quae fideliter exprimit postulationes, suasiones ac propositiones ex omnibus regionibus orbis terrae allatas et a coetibus tam illustribus propositas. Labores utriusque Coetus Plenarii effecerunt, ut multa elementa eodem spectantia et necessitas illa, aetate nostra magis magisque percepta, consensionis comparatae patefierent; quibus iuvetur uniformitas formationis et pastoralis efficacia sacri ministerii, instante Tertio Millennio, iam proximo, cum postulationibus eius. Quapropter Patres ipsi petierunt ut ambae Congregationes compositionem suorum documentorum simul curarent simulque ea ederent, quibus, una tantum Introductio praeponeretur, elementa fundamentalia complectens.

Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium a Congregatione de Institutione Catholica apparata, non solum quaedam principia dirigentia praebet circa formationem diaconorum permanentium, sed etiam quasdam exhibet normas quarum rationem Episcoporum conferentiae debent habere in conficiendis Rationibus nationalibus. Congregationi fuit propositum hoc subsidium suppeditare, simile « Rationi fundamentali institutionis sacerdotalis » ut eas modo aequo adiuvaret ad servandas praescriptiones can. 236 C.I.C. et ut in Ecclesia in tuto collocarentur unitas, gravitas et integritas formationis diaconorum permanentium.

Quod vero ad Directorium ministerii et vitae diaconorum permanentium attinet, id non solum est exhortativum, sed, ut ante dictum documentum de presbyteris, vim habet iuridice obligantem, ubi eius normae «ad pares normas disciplinares Codicis Canonici revocantur, aut modos statuunt exequendi leges universales Ecclesiae, magis definitas earum rationes doctrinales exponunt earumque executionem inculcant aut incitant ad accuratam observationem.(1) In iis casibus, id existimandum est verum decretum generale executorium (cf. can. 32) ».

Duo documenta, quae nunc eduntur, utrumque auctoritate Dicasterii, ad quod pertinet, quamvis utrumque identitatem sibi propriam et peculiarem vim iuridicam servat ad se vicissim revocant et sese complent propter logicam eorum continuationem. Exoptatur vehementer, ut ubique in tota sua integritate exhibeantur, accipiantur et in vitae usum traducantur. Introductio, quo se referat oportet et unde inspirationem haurit totus normarum complexus qui hic coniunctim vulgatur, modo indissolubili cum singulis documentis conectitur.

Introductio aspectus historicos et pastorales diaconatus permanentis respicit, speciatim se referens ad rationem practicam formationis et ministerii. Elementa doctrinalia, quibus argumentationes fulciuntur, sunt eadem quae expressa sunt in documentis Concilii Vaticani II et subsequentis Magisterii Pontificii.

Documenta necessitati a permultis perceptae respondent, ut explicetur et ad regulam dirigatur diversitas experimentorum usque adhuc susceptorum, sive quod ad discretionem et ad praeparationem sive ad exequendum ministerium et formationem permanentem attinet. Hoc modo in tuto collocari poterit illa stabilitas itinerariorum, quae legitimae multiplicitati pernecessariam unitatem conferet una cum fecunditate illius ministerii quod iam bonos fructus edidit atque validum incrementum promittit novae evangelizationi, in limine Tertii Millennii.

Normae in utroque documento contentae diaconos permanentes dioecesani cleri respiciunt, etiamsi plures earum, opportune accommodatae, etiam a diaconis permanentibus, Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae sodalibus, prae oculis haberi debent.




1) Cf. Pontificium Consilium de Legum Testibus Interpretandis, « Chiarimenti circa il valore vincolante dell'art. 66 del Direttorio per il ministero e la vita dei presbiteri » (22 octobris 1994), in Ephemeride « Sacrum Ministerium » 295, p. 263.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License