Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium IntraText CT - Text |
|
|
Relatio ordinis sacri 46. Ordo sacer confert diacono, per specifica dona sacramentalia, specialem participationem consecrationis et missionis Illius, qui servus Patri factus est in redemptione hominum, atque novo ac proprio modo eum inserit in mysterium Christi, Ecclesiae et salutis omnium hominum. Hanc ob causam vita spiritualis diaconi debet altius excolere atque enucleare triplicem hanc relationem secundum principia spiritualitatis communitariae, quae protensa est ad communionalem Ecclesiae naturam attestandam. 47. Prima et maxime principalis est relatio ad Christum, qui sibi condicionem servi suscepit ob Patris amorem suorumque fratrum, qui sunt homines. (154) Diaconus vi suae ordinationis, revera vocatus est ut se gerat similem Christo servo. Filius aeternus Dei « semetipsum exinanivit formam servi accipiens » (Phil 2, 7) eandemque hanc condicionem implevit oboediendo Patri (cf. Io 4,34) et humiliter serviendo fratribus (cf. Io 13, 4-15). Quatenus est servus Patris in opere hominis redimendi, Christus constituit viam veritatem et vitam uniuscuiusque diaconi in Ecclesia. Omnis ministerialis opera suum habebit sensum, si diaconum adiuvabit ut Christum melius cognoscat, amet et sequatur in ipsius diaconia. Necesse propterea est, ut diaconi studeant conformare suam vitam ad Christi exemplum, qui sua oboedientia erga Patrem « usque ad mortem, mortem autem crucis » (Philip 2, 8) homines redemit. 48. Ab hac primaria relatione separari omnino non potest Ecclesia, (155) quam Christus amat, purificat, nutrit et curat (cf. Eph 5, 25-29). Diaconus non poterit suam conformationem cum Christo fideliter vivere, nisi participat eius amorem Ecclesiae, « erga quam ipse necessario altam devotionem alit, propter ipsius missionem divinamque institutionem ». (156) Ritus ordinationis illuminat vinculum quod inter Episcopum et diaconum contrahitur: solus Episcopus manus imponit electo ordinando, super quem effusionem evocat Spiritus Sancti. Itaque singuli diaconi acquirunt sui ministerii relationem in hierarchica communione cum Episcopo. (157) Ordinatio diaconalis, praeterea, alium aspectum ecclesialem in luce ponit: impertit enim ipsi ministro participationem diaconiae Christi, qua Populus Dei ductus a Successore Petri et a ceteris Episcopis cum ipso in comunione viventibus atque cooperantibus simul presbyteris, operi deservire pergit ad hominum redemptionem. Ideoque diaconus vocatur, ut animum et ministerium suum nutriat fervido et actuoso amore erga Ecclesiam, necnon sincera voluntate communionis cum Sancto Patre, cum Episcopo suo et cum presbyteris suae dioecesis. 49. Hoc denique reminiscendum est, quod Christi diaconia suum proprium finem habet hominem, unumquemque hominem, (158) qui suo in animo et corpore gestat vestigia peccati et qui tamen ad communionem cum Deo destinatur. « Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam » (Io 3, 16). Huius consilii amoris Christus factus est servus, cum nostram carnem sumpsit; huius autem Christi diaconiae Ecclesia est signum et instrumentum in hominum historia. Ergo diaconus vi sacramenti designatur, ut fratribus, qui salute indigent, deserviat. Et si in Christo Servo, in ipsius verbis et factis, homo discernere potest plenitudinem amoris, quo Pater eum salvat, similiter in vita diaconi ille debet eandem hanc caritatem detegere posse. Praecipuum igitur officium vitae spiritualis diaconi hoc erit, ut crescat in imitatione amoris Christi erga hominem, qui quidem amor omnes cuiuslibet ideologiae humanae terminos excedit. In iis proinde, qui in tirocinium diaconatus admitti cupiunt, oportet adesse « naturalem animi inclinationem ad sacrae hierarchiae et christianae communitatis servitium », (159) quae non est intelligenda « tamquam simplex naturalium affectionum facilitas... Etenim agitur de aliqua naturae proclivitate, a gratia stimulata, addito serviendi studio, qui humanos mores cum Christi moribus conformat. Sacramentum diaconatus hanc inclinationem perficit: reddit namque diaconum multo interius participem spiritus servitii Christi, eius animum speciali gratia imbuit, atque efficit ut diaconus in omni suo actu permoveatur nova impulsione ad serviendum fratribus ». (160)
|
154) Cf. Ioannes Paulus II, Allocutio (16 martii 1985), n. 2: Insegnamenti, VIII, 1 (1985), p. 649; Adh. ap. Pastores dabo vobis 3; 21: l.c., 661; 688. 155) Cf. Ioannes Paulus II, Adh. ap. Pastores dabo vobis 16: l.c., 681. 156) Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita (20 octobris 1993), n. 2: Insegnamenti XVI, 2 (1993), p. 1055. 157) Cf. Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, V, 23: l.c., 702. 158) Cf. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptor hominis (4 martii 1979), nn. 13-17: AAS 71 (1979), pp. 282-300. 159) Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, II, 8: l.c., 700. 160) Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita (20 octobris 1993), n. 2: Insegnamenti, XVI, 2 (1993), p. 1054. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |