Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium IntraText CT - Text |
|
|
Rationes 64. Formatio permanens, indolem suam deducens ex prece ritus ordinationis, innititur in necessitate, quam diaconus habet, fovendi amorem Iesu Christi qui ad imitationem urget (« Filium tuum... imitantes in terris »); tendit ad eum confirmandum in immota fidelitate erga ministerium (« opus ministérii fidéliter exsequéndi »); proponit sequelam Christi Servi cum radicalitate et fiducia (« Abundet in eis evangelicae forma virtutis, dilectio sine simulatione, sollicitùdo... observantia... »). Formatio igitur permanens « suum primum fundamentum suamque genuinam causam in dynamismo sacramenti recepti invenit » (198) atque suum primordialem alimentum trahit ex Eucharistia, mysterii christiani compendio, fonte inexhauribili omnis energiae spiritualis. Etiam ad diaconum quodammodo applicari potest apostoli Pauli exhortatio ad Timotheum: « Resuscita donationem Dei, quae est in te » (2 Tim 2, 6; cf. 1 Tim 4, 14-16). Exigentiae theologicae suae vocationis ad singularem missionem servitii ecclesialis, a diacono postulant augescentem amorem erga Ecclesiam et erga suos fratres, qui in fideli adimpletione propriorum munerum et officiorum manifestatur. A Deo electus ut sit sanctus, ministerialiter inserviendo Ecclesiae et omnibus hominibus, diaconus magis magisque conscius esse debet sui ministerii modo continuo, aequabili, responsabili, sollicito ac semper laetitiae pleno.
|
198) Ibid., 70: l.c., 779. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |