Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium IntraText CT - Text |
|
|
III. Diaconatus permanens Plurium saeculorum experientia Ecclesiae normam suggessit, secundum quam ordo presbyteratus non confertur nisi ei qui primum diaconatum receperit illudque opportune exercuerit.(26) Attamen ordo diaconatus « non tamquam merus gradus ad sacerdotium existimandus est ».(27) « Unum ex Concilii Vaticani II fructibus fuit voluntas diaconatum tamquam proprium et permanentem gradum hierarchiae restituendi ».(28) Etenim in fundamento « rationum in circumstantiis historicis et in pastoralibus prospectibus innixorum necnon a Concilii Patribus receptorum, revera Spiritus Sanctus occulte operabat, vitae Ecclesiae artifex, ad novam integrae compagis hierarchicae restaurationem incitando, compositae translaticio more ex episcopis, sacerdotibus et diaconis. Hoc modo christianae communitates promovebantur nova vitali vi augendae atque illis magis conformandae, quae ex Apostolorum manibus prodierunt et primis saeculis florebant semper sub Paracliti impulsu, sicuti Acta testantur ».(29) Diaconatus permanens incrementum magni momenti affert missioni Ecclesiae.(30) Cum munera diaconis competentia ad vitam Ecclesiae sint necessaria,(31) convenit et iuvat praesertim in regionibus missionis(32) viros qui ad ministerium vere diaconale vocati sunt sive in vita liturgica vel pastorali, sive in operibus socialibus vel caritativis, « per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant ».(33) E Civitate Vaticana, die 22 februarii, anno 1998, in festo Cathedrae S. Petri, Apostoli. Congregatio de Institutione Catholica + Josephus Saraiva
Martins Congregatio pro Clericis + Csaba Ternyák
|
26) Cf. C.I.C., can. 1031, § 1. 27) Paulus VI, Litt. Apost. Sacrum diaconatus ordinem (18 iunii 1969): AAS 59 (1967), p. 698. 28) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. Dogm. Lumen gentium, 29; Decr. Ad gentes, 16; Decr. Orientalium Ecclesiarum, 17; Ioannes Paulus II, Allocutio (16 martii 1985), n.1: Insegnamenti, VIII, 1 (1985), p. 648. 29) Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita (6 octobris 1993), n. 5: Insegnamenti, XVI, 2 (1993), p. 954. 30) « Cum restitutio diaconatus permanentis decerneretur, peculiari modo necesse esse sentiebatur et sentitur ut ministri Ecclesiae variis sedibus familiaris convictus, laboris, scholarum hisque similibus praesentes adessent praeterquam in constitutis structuris pastoralibus » (Ioannes Paulus II, Catechesis in audientia generali habita [6 octobris 1993], n. 6, Insegnamenti, XVI, 2 [1993], p. 954). 31) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 29b. 32) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Ad gentes, 16. 33) Ibid.; cf. Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1571. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |