Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium IntraText CT - Text |
|
|
2. Certae theologiae diaconatus necessitudo 3. Institutionis diaconorum permanentium efficientia magna ex parte pendet ex doctrina de diaconatu, cui est innixa. Etenim haec lineas directrices praebet ad institutionis iter definiendum et regendum atque simul finem praestituendum ad quem tendere debet. Cum diaconatus permanens in Ecclesia occidentali per spatium plus quam mille annorum in desuetudinem cecidisset, germana huius ministerii natura haud dubie difficilior intellectu evasit. Attamen propterea minime affirmari potest doctrinam de diaconatu firmo fundamento carere atque libero diversarum sententiarum theologicarum arbitrio traditam esse. De doctrinalibus elementis hac in re enimvero constat et quidem clarissime, etiamsi ulterioribus enucleationibus et studiis opus est. Hic subsequenter quaedam eorum, quae maioris momenti esse videntur, in memoriam revocantur sine ambitione argumentum istud plene exhauriendi. 4. Diaconatum imprimis considerare oportet prout quodlibet aliud institutum intrinsecum Ecclesiae, contemplatae tamquam mysterium communionis trinitariae ad missionem protensae. Hoc enim est indicium ad cuiusque ministri ordinati identitatem definiendam necessarium quidem licet non primarium, quia ad eius plenam veritatem pertinet esse participatio specifica et repraesentatio ministerii Christi.(4) Quo pacto intellegitur cur diacono manus imponantur atque peculiaris gratia sacramentalis conferatur, qua sacramento ordinis inseritur.(5) 5. Diaconatus confertur per peculiarem effusionem Spiritus (ordinatio), quae in recipientis persona specificam efficit configurationem cum Christo, Domino et Servo omnium. In constitutione Lumen gentium (n. 29) explicatur, textu Constitutionum Ecclesiae Aegyptiacae allato, quod manuum impositio diacono non est « ad sacerdotium sed ad ministerium »,(6) id est non ad celebrationem eucharisticam sed ad servitium. Quae animadversio una cum monitu Sancti Polycarpi in constitutione Lumen gentium (n. 29) pariter commemorato,(7) specificam diaconi identitatem exhibet: is enim, prout unici ministerii ecclesiastici particeps, est in Ecclesia specificum signum sacramentale Christi servi. Vi sui muneris debet esse « interpres necessitatum ac votorum christianarum communitatum » atque « instimulator famulatus seu diaconiae »,(8) quae est pars essentialis missionis Ecclesiae. 6. Materia ordinationis diaconalis est impositio manuum Episcopi; forma in verbis orationis ordinationis consistit, quae tribus momentis, anamnesi nempe, epiclesi et intercessione signatur.(9) Anamnesis (quae historiam salutis recenset in Christo recapitulatam), ad « levitas » se referens, cultum innuit necnon « septem » Actorum Apostolorum viros denotat, ad caritatem revocans. Epiclesis « septem » donorum Spiritus Sancti virtutem invocat, ut ordinandus Christum tamquam « diaconum » imitare valeat. Intercessio vero ad vitam generosam et castam hortatur. Forma essentialis sacramenti est epiclesis quae his in verbis consistit: « Emitte in eum, Domine, quaesumus, Spiritum Sanctum, quo in opus ministerii fideliter exsequendi munere septiformis tuae gratiae roboretur ». Septem dona autem ex Isaiae versu 11, 2 originem suam trahunt, et quidem in ampliata forma a Septuaginta mutuata. Haec sunt dona Spiritus in Messiam effusa, quae ordini initiatis participantur. 7. Prout gradus Ordinis sacri, diaconatus characterem imprimit et specificam gratiam sacramentalem communicat. Character diaconalis est signum configurativum-distinctivum animae modo indelebili impressum, quod sacro ordine auctos configurat Christo, qui diaconus, ideoque servus omnium, factus est.(10) Ipse secum fert specificam gratiam sacramentalem, id est vim, vigorem specialem, donum ad novam condicionem rerum vivendam per sacramentum operatam. « Diaconi vero gratia sacramentali roborati, in diaconia liturgiae, verbi et caritatis Populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inserviunt ».(11) Sicut in omnibus sacramentis characterem imprimentibus, gratia permanentem virtualem vim continet. Eo gradu floret et reflorescit quo in fide accipitur atque iterum iterumque recipi solet. 8. Diaconi, cum ecclesiasticum ministerium in inferiore gradu participent, in sua potestate exercenda necessario ex Episcopis pendent prout plenitudinem sacramenti ordinis habentibus. Praeterea, necessitudinem peculiarem cum presbyteris ineunt, quippe in communione quorum ad populum Dei serviendum sint vocati.(12) Sub disciplinari respectu diaconus ordinatione diaconali incardinatur vel Ecclesiae particulari vel Praelaturae personali ad cuius servitium admissus est, vel tamquam clericus alicui Instituto religioso vitae consecratae vel Societati clericali vitae apostolicae.(13) Incardinationis institutum non est plus minusve secundarii momenti habendum in quantum characterem vinculi constantis servitii induit pro determinata portione populi Dei. Quod quidem ecclesialem adhaesionem implicat sub respectu iuridico, affectivo et spirituali atque obligationem servitium ministeriale praestandi.
|
4) Cf. Ioannes Paulus II, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores dabo vobis (die 25 Martii anno 1992), 12: AAS 84 (1992), pp. 675-676. 5) Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica Lumen gentium, 28; 29. 6) Pontificale Romanum – De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, Editio typica altera, Typis Polyglottis Vaticanis 1990, p. 101, in numero 179 « Praenotandorum » ad ordinationem diaconorum pertinentium locutionem « in ministerio Episcopi ordinantur » exhibet ex Traditione apostolica, 8 (SCh, 11bis, pp. 58-59) excerptam atque a Constitutionibus Ecclesiae Aegyptiacae III, 2 receptam: F. X. Funk (ed.), Didascalia et Constitutiones Apostolorum, II, Paderbornae 1905, p. 103. 7) « Sint continentes in omnibus, misericordes, seduli, incedentes iuxta veritatem Domini, qui omnium minister factus est » (Sanctus Polycarpus, Epistula ad Philippenses, 5, 2: F. X. Funk [ed.], Patres Apostolici, I, Tubingae 1901, pp. 300-302). 8) Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum, Prooemium: l. c., pp. 534-538. 9) Cf. Pontificale Romanum – De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, n. 207: ed. cit., pp. 115-122. 10) Cf. Catechismus Ecclesiae Catholicae, n. 1570. 11) Ibidem, n. 1588. 12) Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum Christus Dominus, 15. 13) Cf. C.I.C., can. 266. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |