Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium IntraText CT - Text |
|
|
4. Communitas institutionis diaconorum permanentium 26. Aspirantes et candidati ad diaconatum permanentem singularem ambitum necessario constituunt: specificam nempe communitatem ecclesialem, quae stimulatricem vim formationis funditus afficit. Personae ad formationem deputatae eniti debent ut communitas genuina spirituali vita, sensu mutuae adhaesionis, spiritu servitii et missionali fervore emineat atque programma praestitutum possideat periodicarum occursationum et orationis. Quo modo communitas institutionis diaconorum permanentium aspirantibus et candidatis ad diaconatum pretioso auxilio esse poterit in eorum vocatione discernenda, in maturitate humana promovenda, in introductione in spiritualem vitam, in studio theologiae et in praxi pastorali.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |