Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium IntraText CT - Text |
|
|
5. Communitas originis 27. Communitates, e quibus aspirantes et candidati ad diaconatum proveniunt, in eorum formationem vim haud mediocrem exercere possunt. Aspirantibus et candidatis iunioribus familiae magni pretii auxilium praestare debent. Ipsae hortandae sunt, ut « formationis itinerarium orationibus, debito respectu, recto virtutum domesticarum exemplo, spirituali et materiali auxilio, praesertim in difficilioribus adiunctis persequi » sciant. Immo etiam « si forte genitores et familiares indifferentes sese ostendant vel adversos vocationis delectui, comparatio quaedam clara et serena cum eorum positione et consequentes stimuli magno auxilio esse possunt, ut ... vocatio consultius ac firmius maturet ».(29) Ad aspirantes et candidatos uxoratos quod attinet, maxime enitendum erit ut coniugalis vitae communio efficaciter conferat ad eorum formationis itinerarium versus diaconatus metam corroborandum. A communitate paroeciali exspectatur, ut itinerarium cuiusque sui membri ad diaconatum orationis auxilio et congruo catechesis tirocinio prosequatur quod, dum fidelium mentes erga ministerium istud aperit, candidato validum auxilium ad vocationem suam discernendam praestat. Etiam illae aggregationes ecclesiales, e quibus aspirantes et candidati ad diaconatum proveniunt, continuatim iisdem fons esse poterunt auxilii, praesidii, lucis et humanitatis. Pariter tamen ministerialem suorum membrorum vocationem magni aestimare debent, ita ut maturationem spiritualitatis et operosae alacritatis specifice diaconalis in iis nedum impediant, eam efficaciter iuvent.
|
29) Ioannes Paulus II, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores dabo vobis, 68: l.c., pp. 775-776. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |