Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium IntraText CT - Text |
|
|
2. Requisita candidatorum statui vitae respondentia a) Caelibes 36. « Ex Ecclesiae instituto, ipso Oecumenico Concilio comprobante, ii, qui ad diaconatum iuvenes vocantur, lege caelibatus servandi astringuntur ».(40) Quae lex, quam ii qui hoc charismate donati sunt libere amplectuntur, potissimum cum sacro ministerio congruit. Diaconatus permanens in caelibatu peractus peculiares quasdam notas ministerio imprimit. Etenim identificatio sacramentalis cum Christo in cordis indivisi contextum inseritur, optionis scilicet sponsalis, exclusivae, perennis et integrae unici et summi Amoris; quo pacto servitium Ecclesiae plena deditione perfungi poterit atque proclamatio Regni generoso testimonio vitae confirmabitur eius, qui talis ministerii causa bona etiam maxime cara reliquit. b) Uxorati 37. « Cum de viris matrimonio iunctis agitur, cavendum est, ut ii tantum ad diaconatum provehantur, qui, plures iam annos in matrimonio viventes, se domui suae bene praeesse ostenderint, quippe quibus et uxor et filii sint vitam vere christianam agentes et integra fama praestantes ».(41) Nec solum hoc. Etenim praeter candidati stabilem condicionem vitae familiaris statuitur candidatos uxoratos admitti non posse « nisi constet non solum de uxoris consensu, sed de eiusdem etiam christiana morum probitate illisque dotibus, quae viri ministerium nec impediant nec dedecorent ».(42) c) Vidui 38. « Post ordinem receptum diaconi, grandiore etiam aetate promoti, ex tradita Ecclesiae disciplina ad ineundum matrimonium inhabiles sunt ».(43) Eadem lex etiam pro diaconis valet qui vidui remanserunt.(44) Eorum vocatio consistit in exemplo probitatis humanae et spiritualis in propria condicione vitae exhibendo. Praeterea, ut candidati vidui admitti possint, demonstrare debent de suorum filiorum humana et christiana cura iam providisse aut capaces esse de ea congruo modo providendi. d) Sodales Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae 39. Diaconi permanentes ad Instituta vitae consecratae vel ad Societates vitae apostolicae pertinentes (45) vocati sunt ad ministerium suum specifico charismate accepto ditandum. Licet enim eorum pastoralis actio sub iurisdictione Ordinarii loci exerceatur,(46) peculiarem tamen notam eorum vitae status religiosi vel consecrati exhibet. Ideo solliciti erunt de religiosa vel consecrata vita cum ministeriali componenda atque de speciali suo tributo ad Ecclesiae missionem praestando.
|
40) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, II, 4: l.c., p. 699. Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica Lumen gentium, 29. 41) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, III, 13: l.c., p. 700. 42) Ibidem, III, 11: l.c., p. 700. Cf. C.I.C., cann. 1031, § 2; 1050, 3o. 43) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, III, 16: l.c., p. 701; Litterae apostolicae Ad pascendum, VI: l.c., p. 539; C.I.C., can. 1087. 44) Litteris circularibus (Prot. N. 26397) emanatis die 6 Iunii anno 1997 a Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuitur unam solam e sequentibus causis sufficere ad dispensationem ab impedimento obtinendam, de qua in can. 1087 CIC: magna et probata utilitas ministerii diaconi in dioecesi cui pertinet; praesentia filiorum tenerae aetatis, qui materna cura indigent; praesentia genitorum vel socerorum aetate provectorum et auxiliis indigentium. 45) Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, VII; 32-35: l.c., pp. 703-704. 46) Cf. Idem, Litterae apostolicae Ecclesiae sanctae (die 6 Augusti anno 1966), I, 25, § 1: AAS 58 (1966), p. 770. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |