Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium IntraText CT - Text |
|
|
4. Tempus formationis 49. Programma formationis, praeter periodum propedeuticam, saltem tres annos pro omnibus candidatis complecti debet.(51) 50. Codex Iuris Canonici praescribit ut candidati iuvenes suam formationem accipiant « per tres saltem annos in aliqua domo peculiari degentes, nisi graves ob rationes Episcopus dioecesanus aliter statuerit ».(52) Ad huiusmodi institutum erigendum « Episcopi eiusdem regionis, vel, si usus fuerit, plurium quoque regionum eiusdemve nationis, pro variis locorum adiunctis suam consocient operam. Eidem autem moderando praepositos peridoneos eligant, legesque tum de morum disciplina, tum de studiorum ratione accuratissime faciant ».(53) Curandum est ut candidati isti necessitudinem foveant cum diaconis suae propriae dioecesis cui adscripti sunt. 51. Pro candidatis grandioris aetatis, status sive caelibis sive matrimonialis, Codex Iuris Canonici praescribit ut suam formationem percipiant « ratione ad tres annos protracta et ab eadem Conferentia Episcopali definita ».(54) Ubi circumstantiae id permittunt, huiusmodi programma ad effectum deducendum est in contextu vivae participationis in communitate candidatorum, quae suum calendarium conventuum, orationis et formationis habebit atque communia quoque momenta cum communitate aspirantium praestituet. Candidatis istis diversa formationis ordinandae specimina proponi possunt. Onerum laboris et familiae causa, formae communiores in occursionibus instructoriis et scholasticis consistunt, horis vespertinis in hebdomadae fine, tempore vacationum vel secundum alias varias possibilitates dispositis. Ubi condicio admodum difficilem se ostenderit, ad alia specimina recurrendum erit per longius temporis spatium protracta vel recentia communicationis instrumenta adhibentia. 52. Candidatorum ad Instituta vitae consecratae seu ad Societates vitae apostolicae pertinentium formatio fieri debet iuxta rationem, si exstet, proprii Instituti vel propriae Societatis, aut structuris utendo dioecesis, ubi candidati commorantur. 53. In casibus, ubi specimina supra indicata ad effectum deducta non fuerint vel difficilia actu evaserint, « candidatus educandus tradatur spectatissimo sacerdoti, qui de eo curam agat, eumque doceat, deque eius prudentia ac maturitate testimonium afferre valeat. Semper autem ac sedulo cavendum est, ut tantummodo idonei peritique viri in sacrum ordinem ascribantur ».(55) 54. In omni casu, rector institutionis (vel sacerdos ad hoc deputatus) integro formationis tempore certior fieri debet utrum unusquisque candidatus directionem spiritualem percipere pergat a proprio directore spirituali approbato. Praeterea, provideat de cuiusque tirocinio pastorali comitando, expendendo et, si casus ferat, commutando. 55. Institutionis programma, cuius in proximo capite lineamentum quoddam generale proponetur, diversas formationis dimensiones (humanam, spiritualem, theologicam et pastoralem) harmonice componendas curabit; ipsum debet esse theologice bene fundatum, ad specificum pastoralem finem probe ordinatum atque necessitatibus et rationibus pastoralibus loci aptatum. 56. In hoc programma uxores et filii candidatorum uxoratorum sicuti et communitates quibus adhaerent, modis qui magis opportuni visi fuerint,implicentur. Expresse vero etiam de ratione formationis uxorum candidatorum provideatur, qua ad suam futuram missionem praeparentur coniugem suum in ministerio sequendi et coadiuvandi.
|
51) Cf. C.I.C., can. 236 et articuli 41-44 huius Rationis. 52) C.I.C., can. 236, 1o. Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, II, 6: l.c., p. 699. 53) Ibidem, II, 7: l.c., p. 699. 54) C.I.C., can. 236, 2o. 55) Paulus VI, Litterae apostolicae Sacrum diaconatus ordinem, III, 15: l.c., p. 701. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |