Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium IntraText CT - Text |
|
|
5. Collatio ministeriorum Lectoratus et Acolythatus 57. « Antequam quis ad diaconatum sive permanentem sive transeuntem promoveatur, requiritur ut ministeria lectoris et acolythi receperit et per congruum tempus exercuerit » (56) ... « quo melius disponantur ad futura munera Verbi et Altaris ».(57) Ecclesia enim « valde opportunum existimat, ut sacrorum ordinum candidati tum studio tum exercitio, quod gradatim fiat, ministerii Verbi et Altaris, duplicem hunc sacerdotalis muneris aspectum familiari consuetudine perspiciant atque meditentur. Ex quo fit, ut veritas ministerii maxima eniteat efficacitate. Candidati, enim, ad sacros ordines accedant, suae vocationis plene conscii, "spiritu ferventes, Domino servientes... orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes" (Rom 12, 11-13) ».(58) Horum ministeriorum specifica natura atque momentum pastorale in Litteris apostolicis Motu Proprio datis Ministeria quaedam explanata reperiuntur, ad quas igitur respiciendum erit. 58. Aspirantes ad lectoratum et acolythatum, a rectore institutionis invitati, petitionem admissionis, libere exaratam et subscriptam, Ordinario (Episcopo seu Superiori maiori), penes quem est acceptio, exhibeant.(59) Acceptatione consecuta, Episcopus vel Superior Maior ad ministeriorum collationem procedet, secundum ritum Pontificalis Romani.(60) 59. Inter collationem lectoratus et acolythatus oportet ut certum temporis spatium transcurrat, ita ut candidatus ministerium receptum exercere queat.(61) « Inter acolythatus et diaconatus collationem intervallum intercedat sex saltem mensium ».(62)
|
56) C.I.C., can. 1035, § 1. 57) Paulus VI, Litterae apostolicae Ad pascendum, II: l.c., p. 539; Litterae apostolicae Ministeria quaedam (die 15 Augusti anno 1972), XI: AAS 64 (1972), p. 533. 58) Idem, Litterae apostolicae Ad pascendum, Prooemium: l.c., p. 538. 59) Cf. Idem, Litterae apostolicae Ministeria quaedam, VIII a): l.c., p. 533. 60) Cf. Pontificale Romanum – De Institutione Lectorum et Acolythorum, Editio typica, Typis Polyglottis Vaticanis 1972. 61) Cf. Paulus VI, Litterae apostolicae Ministeria quaedam, X: l.c., p. 533; Litterae apostolicae Ad pascendum, IV: l.c., p. 539. 62) C.I.C., can. 1035, § 2. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |