Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis
Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium

IntraText CT - Text

  • RATIO FUNDAMENTALIS INSTITUTIONIS DIACONORUM PERMANENTIUM
    • IV DIMENSIONES FORMATIONIS DIACONORUM PERMANENTIUM
      • 1. Institutio humana
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

IV

DIMENSIONES FORMATIONIS
DIACONORUM PERMANENTIUM

1. Institutio humana

66. Institutionis humanae finis est personam ministrorum sacrorum ita plasmare, ut in ea « homines non obstaculum sed pontem reperiant quo brevius pervenire valeant ad Christum Iesum, hominis Redemptorem ».(77) Ii igitur formandi sunt ad seriem humanarum qualitatum acquirendam ac perficiendam, quibus possint communitatis fiducia gaudere, onera servitii pastoralis animo sereno assumere atque consuetudinem et dialogum cum proximo facilius fovere.

Simili modo ac Adhortatio apostolica Pastores dabo vobis relative ad formationem presbyterorum praescribit, etiam candidati ad diaconatum ita instruantur « ut veritatem ac fidelitatem ament, ut quemvis revereantur, ut iustitiae ductu in omnibus regantur, ut dato verbo fideles perstare noverint, ut compati addiscant, ut sibi ipsis constent seu cohaerentes perstare sciant, ut denique recte de rebus et hominibus iudicent, ut nobilia dumtaxat placita eligere optent ».(78)

67. Diaconis vocatis ut homines communionis et servitii fiant, peculiaris momenti est capacitas relationis cum aliis. Id secum fert ut sint affabiles, hospitales, verbo et corde sinceri, prudentes et moderati, benevoli et ad servitium prompti, capaces suscitandi inter omnes incorruptas et fraternas relationes, indulgentiae, veniae et consolationi faciles.(79) Candidatus, qui nimis sibimetipsi intentum, litigiosum, atque ad solidas et serenas relationes ineundas cum aliis ineptum se ostenderit, profundae conversioni instare deberet, prius quam viam servitii ministerialis amplectatur.

68. Capacitas relationis cum aliis in maturitate affectiva radicatur, quae altum securitatis gradum assequi debet in candidato sive caelibi sive uxorato. Talis maturitas praesupponit utriusque generis candidatos clare perspexisse caritatem et victoriosam luctam contra egoismum quoddammodo humanae exsistentiae centrum habendas esse. Nam, sicuti in encyclicis Litteris Redemptor hominis Summi Pontificis Ioannis Pauli II declaratur, « homo sine amore vivere nequit. Sibimet manet quiddam, quod incomprehensibile est, eiusque vita sensu privatur, nisi amor ei praebetur, nisi invenit amorem, nisi amorem experitur suumque efficit, nisi penitus amorem participat ».(80) Qui amor — prout idem Summus Pontifex in Adhortatione apostolica Pastores dabo vobis enucleat — omnes dimensiones personae, physicam, psychicam et spiritualem attingit ac proinde plenum sexualitatis dominium exigit, quo illa vere et plene personalis fiat.(81)

Candidatis caelibibus amorem vivere idem est ac totum suum esse, totas vires ac sollicitudines suas Christo et Ecclesiae dicare. Agitur de vocatione magnae strenuitatis, quae inclinationibus affectivitatis et instinctus pulsionibus occurrere debet et ideo abnegatione et vigilantia, oratione et fidelitate erga firmam regulam vitae indiget. Magni pretii adiutorium verae amicitiae afferre possunt, quae providentissimum praesidium constituunt in vocatione vivenda.(82)

Candidatis autem uxoratis vivere amorem significat seipsos propriis mulieribus tradere in mutua donatione cum vinculo exclusivo, fideli et indissolubili, ad imaginem amoris Christi erga suam Ecclesiam; pariter significat filios acceptare, amare et educare atque communionem familiarem in universam Ecclesiam et societatem transmittere. Haec est vocatio, quae hodie in gravi discrimine versatur propter immanem defectionem quorundam fundamentalium valorum, effrenatam voluptatis cupidinem atque iustae libertatis perversam notionem. Ad suam plenitudinem attingendam, vocatio ad vitam familiarem postulat ut oratione, liturgia et quotidiana sui ipsius oblatione alatur.(83)

69. Condicio ad genuinam maturitatem humanam assequendam est educatio ad libertatem, quae oboedientiae erga proprii « esse » veritatem adaequatur. Hoc sensu igitur libertas intellecta diaconum « ducet ut sui ipsius dominium perpetuo exerceat, paratumque se continuo testetur ad vincenda ea egoismi ac individualismi certamina quae in uniuscuiusque vitam insidias nectunt »; diaconum « brevi, "hominem ad alteros" efficient, deditioni et servitio proximorum totum traditum ».(84) Formatio ad libertatem etiam educationem conscientiae moralis implicat, quae assuefacit vocem Dei in proprii cordis intimis audire et Eius voluntati firmiter adhaerere.

70. Qui multiplices maturitatis humanae aspectus — qualitates humanae, capacitas relationis, maturitas affectiva, educatio ad libertatem et educatio conscientiae moralis — considerandi sunt prae oculis habita aetate et praecedenti formatione candidati atque praemeditati sint oportet iuxta programmata ad personarum necessitates accommodata. Rector institutionis et tutor operam suam dabunt pro parte cuiusque competentiae; moderator spiritus vero non omittet hos aspectus praesentes tenere atque in colloquiis directionis spiritualis perpendere. Verae utilitatis habendi sunt insuper conventus et collationes, qui revisioni faveant atque quoddam incitamentum ad maturationem afferant. Vita communis — in variis formis quibus concipi poterit — praecellentes condiciones praestabit ad veritatis rerum inquisitionem atque ad correctionem fraternam efficiendas. In casibus, qui iudicio formatorum necessitatem denotant, ad consultationem psychologicam, candidato consentiente, recurri poterit.




77) Ioannes Paulus II, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores dabo vobis, 43: l.c., p. 732.



78) Ibidem: l.c., pp. 732-733.



79) Cf. ibidem: l.c., p. 733.



80) Idem, Litterae encyclicae Redemptor hominis (die 4 Martii anno 1979), 10: AAS 71 (1979), p. 274.



81) Cf. Idem, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores dabo vobis, 44: l.c., p. 734.



82) Cf. ibidem: l.c., pp. 734-735.



83) Cf. Idem, Exhortatio apostolica Familiaris consortio (die 22 Novembris anno 1981): AAS 74 (1982), pp. 81-191.



84) Idem, Exhortatio apostolica postsynodalis Pastores dabo vobis, 44: l.c., p. 735.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License