Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Congregatio de Institutione Catholica; Congregatio pro Clericis Ratio fundamentalis institutionis diaconorum permanentium IntraText CT - Text |
|
|
Fraternitas sacramentalis 6. Diaconi, vi ordinis accepti, fraternitate sacramentalis inter se uniti sunt. Omnes pro eadem causa adlaborant: scilicet pro aedificatione Corporis Christi sub auctoritate Episcopi in communione cum Summo Pontifice.(10) Quilibet diaconus se cum confratribus adstrictum sentiat vinculis caritatis, orationis, oboedientiae erga proprium Episcopum, alacritatis ministerialis et cooperationis. Praestat ut diaconi, consentiente Episcopo et ipso Episcopo praesente aut eius delegato, statis temporibus congregentur ad proprii ministerii exercitium expendendum, ad experientias mutuo communicandas, ad formationem prosequendam, et ad sese invicem exstimulandos in fidelitate servanda. Praedicti conventus inter diaconos permanentes constituere possunt exemplum, ad quod etiam candidati ordinis diaconalis se referre poterunt. Ad Episcopum loci spectat inter diaconos in dioecesi operantes spiritum communionis alere, evitando ne ille « corporativismus » efformetur, qui praeteritis saeculis tantopere ad diaconatum permanentem evanescendum influxit.
|
10) Cf. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. Christus Dominus, n. 15; Paulus VI, Litt. ap. Sacrum diaconatus ordinem, 23: l.c., 702. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |