Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paenitentiaria apostolica
Enchiridion indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Appendix
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Appendix 

PIAE INVOCATIONES 

Ad quamlibet piam invocationem quod attinet, haec notanda sunt: 

1. Invocatio, quoad indulgentiam, non habetur opus distinctum seu completum, sed uti complementum operis, quo christifidelis in suis officiis gerendis et vitae aerumnis tolerandis animum ad Deum humili fiducia elevat. Unde pia invocatio elevationem mentis complet; et ambae sunt veluti gemma, quae communibus activitatibus inseritur easque exornat, et quasi sal quo eaedem activitates apte condiuntur

2. Praeferenda est invocatio, quae rerum et animi adiunctis magis congruit: quaeque vel ex animo sponte oritur vel eligitur ex iis quae diuturno christifidelium usu sunt probatae et quarum infra additur brevis elenchus

3. Invocatio potest esse brevissima, uno vel paucis verbis expressa aut mente tantum concepta

Nonnulla exempla afferre placet: Deus meus – Pater1IesusLaudetur Iesus Christus (vel alia usitata christiana salutatio) – Credo in te, DomineAdoro te – Spero in te – Amo te – Omnia pro te – Gratias ago tibi (vel Deo gratias) – Deus sit benedictus (vel Benedicamus Domino) – Adveniat regnum tuum – Fiat voluntas tua – Sicut Domino placetAdiuva me, DeusConforta me – Exaudi me (vel Exaudi orationem meam) – Salva me – Miserere mei – Parce mihi, Domine – Ne permittas me separari a te – Ne derelinquas me – Ave, MariaGloria in excelsis DeoDomine, magnus es tu 2 – Totus tuus. 

Invocationes usu receptae quae in exemplum afferuntur3 

Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi; quia per Crucem tuam redemisti mundum
Benedicta sit sancta Trinitas
Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat
Cor Iesu, flagrans amore nostri, inflamma cor nostrum amore tui. 
Cor Iesu, in te confido
Cor Iesu, omnia pro te. 
Cor Iesu sacratissimum, miserere nobis. 
Deus meus et omnia
Deus, propitius esto mihi peccatori. 4 
Dignare me laudare te, Virgo sacrata; da mihi virtutem contra hostes tuos. 
Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. 5 
Domine, adauge nobis fidem. 6 
Domine, fiat unitas mentium in veritate et unitas cordium in caritate
Domine, salva nos perimus. 7 
Dominus meus et Deus meus! 8 
Dulce cor Mariae, esto salus mea. 
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto
Iesu, Maria, Ioseph
Iesu, Maria, Ioseph, vobis cor et animam meam dono
Iesu, Maria, Ioseph, adstate mihi in extremo agone
Iesu, Maria, Ioseph, in pace vobiscum dormiam et requiescam
Iesu, mitis et humilis corde, fac cor nostrum secundum Cor tuum. 
Laudetur et adoretur in aeternum sanctissimum Sacramentum
Mane nobiscum, Domine. 9 
Mater dolorosa, ora pro nobis. 
Mater mea, fiducia mea. 
Mitte, Domine, operarios in messem tuam.10  
Nos cum prole pia benedicat Virgo Maria
O crux, ave, spes unica
Omnes Sancti et Sanctae Dei, orate pro nobis. 
Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix, ut digni efficiamur promissionibus Christi
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.11  
Pie Iesu Domine, dona eis requiem
Regina sine labe originali concepta, ora pro nobis. 
Sancta Dei Genetrix, semper Virgo Maria, intercede pro nobis. 
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro me. 
Tu es Christus, Filius Dei vivi.12    


***




1) Cf. Rom 8,15 et Gal 4,6



2) Cf. Idt 16,16 et Ps 85,10



3) Aliae invocationes, lingua vernacula expressae, inveniri poterunt in communibus pietatis libris



4) Lc 18,13



5) Ps 143 [Vg 142] 10



6) Lc 17,5



7) Mt 8,25



8) Io 20,28



9) Cf. Lc 24,29



10) Cf. Mt 9,38



11) Lc 23,46; cf. Ps 31 [Vg 30] 6



12) Mt 16,16




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License