1) Cf. Concilium Tridentinum, Sessio XXV, Decretum
de indulgentiis: « Cum potestas conferendi indulgentias a Christo Ecclesiae
concessa sit, atque huiusmodi potestate divinitus sibi tradita antiquissimis
etiam temporibus illa usa fuerit ... »: D.-S. (Denzinger-Schönmetzer)
1835; cf. Mt. 28, 18.
2) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de
divina revelatione Dei verbum,n. 8: A.A.S., 58 (1966) p. 821; cf.
Concilium Vaticanum I,Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, cap. 4
De fide et ratione: D.-S. 3020.
3) Cf. Gn. 3, 16-19: « Mulieri quoque
dixit (Deus): Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos; in dolore paries
filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui. Adae vero dixit:
Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi
ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis
diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi in sudore vultus tui
vesceris pane, donec revertaris in terram, de qua sumptus es; quia pulvis es,
et in pulverem reverteris ».
Cf. etiam Lc. 19, 41-44; Rm. 2, 9 et 1
Cor. 11, 30.
Cf. Augustinus, Enarr. in Ps. LVIII 1, 13: «
Iniquitas omnis, parva magnave sit, puniatur necesse est, aut ab ipso homine
paenitente, aut a Deo vindicante »: CCL 39, p. 739; PL 36, 701.
Cf. Thomas, S. Th. 1-2, q. 87, a. 1: « Cum
autem peccatum sit actus inordinatus, manifestum est quod quicumque peccat,
contra aliquem ordinem agit. Et ideo ab ipso ordine consequens est quod
deprimatur. Quae quidem depressio poena est ».
4) Cf. Mt. 25, 41-42: « Discedite a
me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.
Esurivi enim, et non dedisti mihi manducare ». Vide etiam Mr. 9, 42-43;
Io. 5, 28-29; Rm. 2, 9; Gal. 6, 6-8.
Cf. Concilium Lugdunense II, Sessio IV, Professio
fidei Michaëlis Palaeologi imperatoris: D.-S. 856-858.
Cf. Concilium Florentinum, Decretum pro Graecis: D.-S.
1304-1306.
Cf. Augustinus, Enchiridion, 66, 17: « Multa
etiam hic videntur ignosci et nullis supplicis vindicari; sed eorum poenae
reservantur in posterum. Neque enim frustra ille proprie dicitur dies iudicii,
quando venturus est iudex vivorum atque mortuorum. Sicut e contrario
vindicantur hic aliqua, et tamen si remittuntur, profecto in futuro saeculo non
nocebunt. Propterea de quibusdam temporalibus poenis, quae in hac vita
peccantibus irrogantur, eis quorum peccata delentur, ne reserventur in finem,
ait Apostolus (1 Cor. 11, 31-32): “Si enim nos ipsos iudicaremus, a
Domino non iudicaremur, cum iudicamur autem a Domino corripimur, ne cum hoc
mundo damnemur” »: ed. Scheel, Tubingae 1930, p. 42; PL 40, 263.
5) Cf. Hermae pastor, Mand. 6, 1, 3:
Funk, Patres Apostolici 1, p. 487.
6) Cf. Is. 1, 2-3: « Filioos enutrivi
et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Cognovit bos possessorem suum, et asinus
praesaepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non
intellexit ». Cf. etiam Deut. 8, 11 et 32, 15ss.; Ps. 10.5, 21 et
118, passim; Sap. 7, 14; Is. 17, 10 et 44, 21; Ier. 33,
88; Ez. 20, 27.
Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de
divina revelatione Dei verbum, n. 2: « Hac Itaque revelatione Deus
invisibilis (cf. Col. 1, 15; 1 Tm. 1, 17) ex abundantia caritatis
suae homines tamquam amicos alloquitur (cf. Ex. 33, 11; Io. 15,
14-15) et cum eis conversatur (cf. Bar. 3, 38), ut eos ad societatem
Secum invitet in eamque suscipiat »: A.A.S., 58 (1966) p. 818. Cf. etiam
ibid., n. 21: l. c. pp. 827-828.
7) Cf. Io. 15, 14-15.
Cf. Concilium Vaticanum II, const. past. de
Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 22: A.A.S., 58
(1966) p. 1042; et Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes divinitus,
n. 13: A.A.S., 58 (1968) p. 962.
8) « Cf. Num. 20, 12: « Dixitque
Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me
coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram iuam dabo eis
».
Cf. Num. 27, 13-14: « Cumque videris eam, ibis
et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron, quia offendistis me in
deserto Sin in contradictione multitudinis nec snnctificare me voluistis coram
ea super aquas ».
Cf. 2 Reg. 12, 13-14: « Et dixit David ad
Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit
peccatum tuum: non morieris. Veruntamen, quoniam blasphemare fecisti inimicos
Domini propter verbum hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur ».
Cf. Innocentius IV, Instructio pro Graecis: D.-S.
838.
Cf. Concilium Tridentinum, Sessio VI, can. 30: « Si
quis post acceptam iustificationis gratiam cuilibet peccatori paenitenti ita
culpam remitti et reatum aeternae poenae deleri dixerit, ut nullus remaneat
reatus poenae temporalis, exsolvendae vel in hoc saeculo vel in futuro in
purgatorio, antequam ad regna caelorum aditus patere possit: an. s. »: D.-S.
1580; cf. etiam D.-S. 1689, 1693.
Cf. Augustinus, In Io. ev. tr. 124, 5: «
Cogitur homo tolerare (hanc vitam) etiam remissis peccatis; quamvis ut in eum
veniret miseriam, primum fuerit causa peccatum. Productlor est enim poena quam
culpa, ne parva putaretur culpa, si cum illa finiretur et poena. Ac per hoc vel
ad demonstrationem clebitae miseriae, vel ad emendationem labilis vitae, vel ad
exercitationem necessariae patientiae, temporaliter hominem detinet poena et
quem iam ad damnationem sempiternam reum non detinet culpa »: CCL 36,
pp. 683-684; PL 35, 1972-1973.
9) Concilium Lugdunense II, Sessio IV: D.-S.
856.
10) Cf. Missale Romanum, Oratio Dom. in
Septuag.: Preces populi tui, quaesumus, Domine, clementer exaudi: ut, qui iuste
pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer
liberemur.
Cf. Ibid., Oratio super populum feriae II post
dom. I in Quadrag.: Absolve, quaesumus, Domine, nostrorum vincula peccatorum:
et, quidquid pro eis meremur, propitiatus averte.
Cf. Ibid., Postcommunio Dom. III in Quadrag.: A
cunctis nos, quaesumus, Domine, reatibus et periculis propitiatus absolve: quos
tanti mysterii tribuis esse participes.
11) 3 Cf. Iac. 3, 2: « In multis enim
offendimus omnes ».
Cf. 1 Io. 1, 8: « Si dixerimus quoniam peccatum
non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est ». Quem textum
Concilium Carthaginiense sic commentatur: « Item placuit, quod nit S. Ioannes
Apostolus: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et
veritas in nobis non est: quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter
humilitatem oportere diei, nos habere peccatum, non quia vere ita est, an.
s. »: D.-S. 228.
Cf. Concilium Tridentinum, Sessio VI, Decr. de
iustificatione, cap. 11: D.-S. 1537.
Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen
gentium,n. 40: « Cum vero in multis offendimus omnes (cf. Iac. 3,
2), misericordiae Dei iugiter egemus atque orare quotidie debemus: “Et dimitte
nobis debita nostra” (Mt. 6, 12) »: A.A.S., 57 (1965) p.
45.
|