12) Cf. Augustinus, De bapt. contra
Donat. 1, 28: PL 43, 124.
13) Cf. Io. 15, 5: « Ego sum vitis,
vos palmites; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum ».
Cf. 1 Cor. 12, 27: « Vos autem estis corpus
Christi et membra de membro ». Cf. etiam 1 Cor. 1, 9 et 10, 17; Eph. 1,
20-23 et 4, 4.
Cf. Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen
gentium,n. 7: A.A.S., 57 (1965) pp. 10-11.
Cf. Pius XII, Litt. encycl. Mystici Corporis: «
Ex eadem autem Spiritus Christi communicatione efficitur ut ... Ecclesia veluti
plenitudo constituatur et complementum Redemptoris, Christus vero quoad omnia
in Ecclesia quodammodo adimpleatur (cf. Thomas, Comm. in:, epist ad Eph. 1,
lect. 8). Quibus quidem verbis ipsam attigimus rationem, cur ... Caput mysticum
quod Christus est, et Ecclesia, quae hisce in terris veluti alter Christus eius
personam gerit, unum novum hominem constituunt, quo in salutifero crucis opere
perpetuando caelum et terra iunguntur: Christum dicimus Caput et Corpus,
Christum totum: D.-S. 3813; A.A.S., 35 (19-13) pp. 230-231.
Cf. Augustinus, Enarr. 2 in Ps. XC, 1: «
Dominus noster Iesus Christus, tamquam totus perfectus vir, et caput, et
corpus: caput in illo homine agnoscimus, qui natus de Marta virgine ... Hoc est
caput ecclesiae. Corpus huius capitis ecclesia est, non quae hoc loco est, sed
et quae hoc loco et per totum orbem terrarum; nec illa quae hoc tempore, sed ab
Ipso Abel usque ad eos qui nascituri sunt usque in finem et credituri in
Christum, totus populus sanctorum ad unam civitatem pertinentium; quae civitas
corpus est Christi, cui caput est Christus »: CCL 39, p. 1266; PL 37,
1159.
14) Cf. 1 Pt. 2, 22 et 21.
15) Cf. Is. 53, 4-6 cum 1 Pt. 2,
21-25; cf. etiam Io. 1, 29; Rm. 4, 25 et 5, 9ss.; 1 Cor. 15,
3; 2 Cor. 5, 21; Gal. 1, 4; Eph. 1, 7ss.; Heb. 1, 3
etc.; 1 Io. 3, 5.
16) Cf. 1 Pt. 2, 21.
17) Cf. Col. 1, 24: « Qui nunc gaudeo
in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne
mea pro corpore eius, quod est ecclesia ».
Cf. Clemens Alexandrinus, - Lib. Quis dives
solvetur 42: S. Ioannes Apostolus iuvenem latronem hortatur ad
paenitentiam, exclamans: « Ego pro te Christo rationem reddam. Si sit opus,
tuam ipse libens mortem sustinebo, quemadmodum Dominus pro nobis mortem tulit.
Animam meam pro tua vicarium dabo »: GCS Clemens 3, p. 190; PG 9,
650.
Cf. Cyprianus, - De lapsis 17; 36: « Credimus
quidem posse apud iudicem plurimum martyrum merita et opera iustorum, sed cum
iudicii dies venerit, cum post occasum saeculi huius et mundi ante tribunal
Christi populus elus adstiterit ». « Paenitenti, operanti, roganti potest
clementer ignoscere, potest in acceptum referre quidquid pro talibus et
petierint inartyres et fecerint sacerdotes »: CSEL 31, pp. 249-250 et
263; PL 4, 495 et 508.
Cf. Hieronymus, Contra Vigilantium 6: « Dicis
in libello tuo, quod dum vivimus, mutuo pro nobis orare possumus; postquam
autem mortui fuerimus, nullius sit pro alio exaudienda oratio: praesertim cum
martyres ultionem sui sanguinis obsecrantes, impetrare non quiverint (Apoc. 6,
10). si apostoli et martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro
caeteris, quando pro se adhuc debent esse solliciti: quanto magis post coronas,
victorias et triumphos? »: PL 23, 350.
Cf. Basilius Magnus, Homilia in martyrem Julittam 9:
« Oportet igitur fiere cum flentibus. Ubi videris fratrem lugentem ob
peccatorum paenitentiam, lacrimare cum viro eiusmodi ac illius commiseresce.
Ita enim tibi licebit ex malis alienis tuum corrigere. Nam qui fervidas
lacrimas pro peccato proximi effundit, dum fratrem defiet, medetur sibimetipsi
... Luge peccati causa. Animae aegritudo est peccatum; mors est animae
immortalis; peccatum luctu atque irrequietis lamentis dignum est »: PG 31,
258-259.
Cf. Ioannes Chrysostomus, In epist. ad philipp. 1,
hom. 3, 3: « Igitur non generatim eos qui moriuntur, lugeamus, neque de viventibus
generatim gaudeamus; sed quid? Lugeamus peccatores non solum morientes, sed
etiam viventes: de iustis gaudeamus, non solum dum vivunt, verum etiam postquam
mortui fuerint »: PG 62, 223.
Cf. Thomas, S. Th. 1-2, q. 87, a. 8: « Si
loquamur de poena satisfactoria, quae voluntarie assumitur, contingit quod
linus portet poenam alterius, inquantum sunt quodammodo unum ... Si autem
loquamur de poena pro peccato inflicta, inquantum habet rationem poenae, sic
solum unusquisque pro peccato suo punitur: quia actus peccati aliquid personale
est. Si autem loquamur de poena quae habet rationem medicinae, sic contingit
quod unus punitur pro peccato alterius. Dictum est enim quod detrimenta
corporalium rerum, vel etiam ipsius corporis, sunt quaedam poenales medicinae
ordinatae ad salutem animae. Unde nihil prohibet talibus poenis aliquem puniri
pro peccato alterius, vel a Deo vel ab homine ».
18) Cf. Leo XIII, Epist. encycl. Mirae
caritatis: « Nihil est enim aliud sanctorum communio ... nisi mutua auxilii,
expiationis, precum, beneficiorum communicatio inter fideles vel caelesti
patria potitos vel igni piaculari addictos vel adhuc in terris peregrinantes,
in unam coalescentes civitatem, cuius caput Christus, cuius forma caritas »: Acta
Leonis XIII, 22 (1902) p. 129; D.-S. 3363.
19) Cf. 1 Cor. 12, 12-13: « Sivut
enim corpus unum est et membra habet multa; omnia autem membra corporis, cum
sint multa, unum tamen corpus sunt; ita et Christus. Etenim in uno Spiritu
omnes nos in unum corpus baptizati sumus ».
Cf. Pius XII, Litt. encycl. Mystici Corporis: «
Ita (Christus) in Ecclesia quodammodo vivit, ut ipsa quasi altera Christi
persona exsistat. Quod quidem gentium Doctor ad Corinthios scribens affirmat,
cum, nihil aliud adiiciens, “Christum” Ecclesiam vocat (cf. 1 Cor. 12,
12), ipsumque profecto Magistrum imitatus, qui eidem Ecclesiam Insectanti
adclamaverat ex alto: “Saule, Saule, quid me persequeris?” (cf. Act. 9,
4; 22, 7; 26, 14). Quin immo si Nysseno credimus, saepius ab apostolo Ecclesia
“Christus” nuncupatur (cf. De vita Moysis: PG 44, 385); nec ignotum
vobis est, venerabiles Fratres, illud Augustini effatum: “Christus praedicat
Christum” (cf. Sermones 354, 1; PL 39, 1563) »: A.A.S., 35
(1943) p. 218.
Cf. Thomas, S. Th. 3. q. 48, a. 2 ad 1 et q. 49, a.
1.
20) Cf. Clemens VI, Bulla Iubilaei Unigenitus
Dei Filius: « Unigenitus Dei Filius ... thesaurum militanti Eccleslae
acquisivit ... Quem quidem thesaurum ... per beatum Petrum caeli clavigerum,
eiusque successores, suos in terris vicarios, commisit fidelibus salubriter
dispensandum ... Ad cuius quidem thesauri cumulum beatae Dei Genetricis
omniumque electorum a primo iusto usque ad ultimum merita adminiculum praestare
noscuntur ... »: D.-S. 1025, 1026, 1027.
Cf. Sixtus IV, Epist. encycl. Romani Pontificis: «
... Nos, quibus plenitudo potestatis ex alto est attributa, de thesauro
universalis Ecclesiae, qui ex Christi Sanctorumque eius meritis constat, Nobis
commisso, auxilium et suffragium animabus purgatorii afferre cupientes ... »: D.-S.
1406.
Cf. Leo X, Decretum Cum postquam ad Caietanum
de Vio legatum papae: « ... thesaurum meritorum Iesu Christi et Sanctorum
dispensare ... »: D.-S. 1448; cf. D.-S. 1467 et 2641.
21) cf. Heb. 7, 23-25; 9,
11-28.
22) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. de
Ecclesia Lumen gentium,n. 49: A.A.S., 57 (1965) pp. 54-55.
|