Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paenitentiaria apostolica
Enchiridion indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Documentum  CONSTITUTIO APOSTOLICA  INDULGENTIARUM DOCTRINA  PAULUS EPISCOPUS  SERVUS SERVORUM DEI  AD PERPETUAM REI MEMORIAM
    • III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III 

6. Ecclesia, harum veritatum inde a primis temporibus conscia, varias vias noverat et inut, ut fructus redemptionis Dominicae singulis fidelibus applicarentur, et ut fideles ad salutem fratrum operarentur; et sic totum corpus Ecclesiae in iustitia et sanctitate ad perfectum regni Dei adventum componeretur, quando Deus erit omnia in omnibus. 

Ipsi enim Apostoli exhortabantur discipulos suos, ut pro salute peccatorum orarent;23  quem usum antiquissima Ecclesiae consuetudo sancte servavit,24  maxime cum paenitentes intercessionem totius communitatis invocabant,25  et eo quod defuncti suffragiis, praesertim oblatione sacrificii eucharistici, sublevabantur.26  Etiam opera bona, ea imprimis quae humanae fragilitati difficilia sunt, in Ecclesia iam ab antiquis temporibus pro salute peccatorum Deo offerebantur.27  Cum autem passiones, quas martyres pro fide atque pro lege Dei sustinebant, magni aestimarentur, paenitentes ab iis petere solebant, nt eorundem meritis adiuti celerius ab episcopis reconciliationem acciperent.28  Preces enim et bona opera iustorum tanti aestimabantur, ut paenitentem adiutorio totius plebis christianae lavari, mundari atque redimi affirmaretur.29  

In his omnibus vero non singuli fideles, propriis tantum viribus, pro remissione peccatorum aliorum fratrum operari putabantur; ipsa enim Ecclesia, ut unum corpus, Christo capiti iuncta, in singulis membris satisfacere credebatur.30  

Ecclesia autem Patrum sibi omnino persuasum habebat, se opus salvificum exsequi in communione et sub auctoritate Pastorum, quos Spiritus Sanctus posuit episcopos ad regendam Ecclesiam Dei.31  Episcopi itaque omnibus prudenter perpensis statuebaut modum et mensuram satisfactionis praestandae, immo et permittebant, ut paenitentiae canonicae aliis redimerentur operibus, forte facilioribus, bono communi convenientibus vel pictatem foventibus, quae ab ipsis paenitentibus, immo aliquando ab aliis fidelibus essent peracta.32  




23) Cf. Iac. 5, 16: « Confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem, ut salvemini; multum enim valet deprecatio iusti adsidua ». 

Cf. 1 Io. 5, 16: « Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem ». 



24) Cf. Clemens Romanus, Ad Cor. 56, 1: « Oremus igitur et nos pro iis, qui in peccato quoniam versantur, ut moderatio et humilitas iis concedatur, ut non nobis, sed voluntati divinae cedant. Sic enim mentio, quae cum misericordia eorum fit apud Deum et sanctos, ipsis fructuosa erit et perfecta »: Funk,Patres Apostolici 1, p. 171

Cf. Martyrium s. Polycarpi 8, 1: « Cum autem precationem tandem finiisset, in qua mentionem fecerat omnium, qui aliquando cum ipso versati fuerant, parvorum quidem et magnorum, clarorum et obscurorum totiusque per orbem terrarum catholicae ecclesiae .. - »: Funk, Patres Apostolici 1, p. 321, 323



25) Cf. Sozomenus, Hist. Eccl. 7, 16: In paenitentia publica, peractis iam missarum solemnibus, in ecclesia romana, paenitentes « cum gemitu ac lamentis pronos se in terram abiciunt. Tum episcopus cum lacrimis ex adverso occurrens, pariter ipse humi provolvitur; et universa ecclesiae multitudo, simul confitens, lacrimis perfunditur. Post-haec vero primus exsurgit episcopus, ac prostratos erigit; factaque, ut decet, precatione pro peccatoribus paenitentiam agentibus, eos dimittit »: PG 67, 1462



26) Cf. Cyrillus hierosolymitanus, Catechesis 23 (mystag. 5), 9; 10: « Deinde et pro defunctis sanctis patribus et episcopis, et omnibus generatim qui inter nos vita functi sunt (oramus); maximum hoc credentes adiumentum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram iacet victima ». Re autem confirmata exemplo coronae, quae plectitur imperatori, ut in exsilium pulsis veniam praestet, idem S. Doctor sermonem concludit dicens: « Ad eundem modum et nos pro defunctis, etiamsi peccatores sint, preces Deo offerentes, non coronam plectimus; sed Christum mactatum pro peccatis nostris offerimus, clementem Deum cum pro illis tum pro nobis demereri et propitiare satagentes »: PO 33, 1115; 1118

Cf. Augustinus, Confessiones 9, 12, 32: PL 32, 777; et 9, 11, 27: PL 32, 775; Sermones 172, 2: PL 38, 936; De cura pro mortuis gerenda 1, 3: PL 40, 593



27) Cf. Clemens Alexandrinus, Lib. Quis dives salvetur 42: (s. Ioannes Apostolus, in conversione iuvenis latronis) « Exinde partim crebris orationibus Deum deprecans, partim continuatis una cum iuvene ieiuniis simul decertans, variisque denique sermonum illecebris animum eius demulcens, non prius destitit, ut aiunt, quam illum firma constantia Ecclesiae gremio admovisset ... »: CGS 17, pp. 189-190; PG 9, 651



28) Cf. Tertullianus, Ad martyres 1, 6: « Quam pacem quidam in ecclesia non habentes a martyribus in carcere exorare consueveruit »: CCL 1, p. 3; PL 1, 695

Cf. Cyprianus, Epist. 18 (alias: 12), 1: « Occurrendum puto fratribus nostris, ut qui libellos a martyribus acceperunt ... manu eis in paenitentiam imposita veniant ad Dominum cum pace quam dari martyres litteris ad nos factis desideraverunt »: CSEL 3, pp. 523-524; PL 4, 265; cf. Id., Epist. 19 (alias: 13), 2: CSEL 3, p. 525; PL 4, 267

Cf. Eusebius Caesariensis, Hist. Eccl. 1, 6, 42: CGS Eus. 2, 2, 610; PG 20, 614-615



29) Cf. Ambrosius, De paenitentia 1, 15: « ... velut enim operibus quibusdam totius populi purgatur, et plebis lacrimis abluitur, qui orationibus et fletibus plebis redimitur a peccato, et in homine mundatur interiore. Donavit enim Christus ecclesiae suae, ut unum per omnes redimeret, quae domini Iesu meruit adventum, ut per unum omnes redimerentur »: PL 16, 511



30) Cf. Tertullianus, De paenitentia 10, 5-6: « Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere: condoleat universum et ad remedium conlaboret necesse est. In uno et altero ecclesia est, ecclesia vero Christus: ergo cum te ad fratrum genua protendis Christum contrectas, Christum exoras; aeque illi cum super te lacrimas agunt Christus putitur, Christus patrem deprecatur. Facile impetratur semper quod filius postulat »: CCL 1, p. 337; PL 1, 13541

Cf. Augustinus, Enarr. in Ps LXXXV 1: CCL 39, pp. 1176-1177; PL 37, 1082



31) Cf. Act. 20, 28. Cf. etiam Concilium Tridentinum, Sessio XXIII, Decr. de sacramento ordinis, c. 4: D.-8. 1768; Concilium Vaticanum I, Sessio IV, Const. dogm. de Ecclesia Pastor aeternus, c. 3: D.-S. 3061; Concilium vaticanum II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 20: A.A.S., 57 (1965) p. 23

Cf. Ignatius Antiochenus, Ad Smyrnaeos 8, 1: « Separatim ab episcopo nemo quidquam faciat eorum, quae ad ecclesiam spectant ... »: Funk, Patres Apostolici 1, p. 283



32) Cf. Concilium Nicaenum I, can. 12: « ... quicumque enim et metu, et lacrimis, et tolerantia, et bonis operibus conversionem et opere et habitu ostendunt, hi impleto auditionis tempore quod praefinitum est, merito orationum communionem habebunt, cum eo quod liceat etiam episcopo humanius aliquid de eis statuere ... »: Mansi, SS. Conciliorum collectio, 2, 674

Cf. Concilium Neocaesariense, can. 3: l. c. 540

Cf. Innocentius I, Epist. 2-5, 7, 10: PL 20, 559

Cf. Leo Magnus, Epist. 159, 6: PL 54, 1138

Cf. Basilius Magnus, Epist. 217 (canonica 3), 74: « Quod si unusquisque eorum qui in praedictis peccatis fuere, paenitentiam agens, bonus evaserit, is cui a Dei benignitate ligandi atque solvendi credita potestas, si clementior fiat, perspecta illius qui peccavit paenitentiae magnitudine, ad diminuendum poenarum tempus, non erit dignus condemnatione, cum ea quae est in Scripturis, historia nos doceat, eos qui cum maiore labore paenitentiam agunt, cito Dei misericordiam consequi: PG 32, 803

Cf. Ambrosius, De paenitentia 1, 15 (vide Supra, in nota 29). 






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License