IV
7. Persuasio in Ecclesia vigens Dominici gregis
Pastores per applicationem meritorum Christi et Sanctorum singulos fideles a
reliquiis peccatorum liberare posse, paulatim decursu saeculorum, Spiritu
Sancto afflante, qui populum Dei iugiter animat, usum indulgentiarum induxit,
per quem profectus in doctrina ipsa et disciplina Ecclesiae factus est, non
permutatio,33 et ex
radice revelationis novum bonum invectum ad utilitatem fidelium ac totius
Ecclesiae.
Usus autem indulgentiarum, paulatim propagatus, tum
maxime in historia Ecclesiae ut factum conspicuum apparuit, quando Romani
Pontifices, opera quaedam bono communi Ecclesiae convenientia, « pro omni
paenitentia reputanda esse » decreverunt,34 atque fidelibus « vere paenitentibus et
confessis » atque huiusmodi opera peragentibus « de omnipotentis Dei
misericordia et ... Apostolorum eius meritis et auctoritate confisi », «
Apostolicae plenitudine potestatis », « non solum plenam et largiorem, immo
plenissimam omnium suorum ... veniam peccatorum » concedebant.35
Nam « Unigenitus Dei Filius ... thesaurum militanti
Ecclesiae acqtusivit ... Quem quidem thesaurum ... per beatum Petrum, caeli
clavigerum, eiusque successores, suos in terris vicarios, commisit fidelitatis
salubriter dispensandum, et propriis et rationabilibus causis, nunc pro totali,
nunc pro partiali remissione poenac temporalis pro peccatis debitae, tam
generaliter quam specialiter (prout etiam Deo expedire cognoscerent), vere
paenitentibus et confessis misericorditer applicandum. Ad cuius quidem thesauri
cumulum beatae Dei Genetricis omniumque electorum ... merita adminiculum
praestare noscuntur ».36
8. Haec remissio poenae temporalis debitae pro
peccatis, ad culpam quod attinet, iam deletis, proprio nomine « indulgentia »
vocata est.37
Quae indulgentia communia quaedam habet cum aliis
rationibus seu viis ad peccatorum reliquias tollendas initis, sed insimul ab
iisdem rationibus plane distinguitur.
In indulgentia enim Ecclesia, sua potestate utens
ministrae redemptionis Christi Domini, non tantum orat, sed christifideli apte
disposito auctoritative dispensat thesaurum satisfactionem Christi et Sanctorum
ad poenae temporalis remissionem.38
Finis quem ecclesiastica auctoritas sibi proponit in
elargiendis indulgentiis, in hoc est positus ut non solum adiuvet
christifideles ad paenas debitas luendas, sed etiam eosdem impellat ad
pietatis, paenitentiae et caritatis opera peragenda, ea praesertim quae fidei
incremento et bono communi conducunt.39
Quod si christifideles indulgentias in suffragium
defunctorum transferant, eximio modo caritatem exercent et, dum superna
cogitant, terrena rectius componunt.
Hanc doctrinam Magisterium Ecclesiae in variis
documentis vindicavit atque declaravit.40 In usum quidem indulgentiarum nonnumquam
abusus irrepserunt, tum quia « per indiscretas et superfluas indulgentias »
claves Ecclesiae contemnebantur et paenitentialis satisfactio enervabatur,41
tum quia propter « pravos quaestus
» indulgentiarum nomen blasphemabatur.42 Ecclesia vero, abusus emendans atque
corrigens, « indulgentiarum usum, christiano populo maxime salutarem, et sacrorum
Conciliorum auctoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse docet et
praecipit, eosque anathemate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas
concedendi in Ecclesia potestatem esse negant ».43
9. Ecclesia autem etiam hodie omnes suos filios
invitat, ut ponderent atque considerent, quantum valeat usus indulgentiarum ad
vitam singulorum, immo etiam totius societatis christianae fovendam.
Ut breviter praecipua commemoremus, primum quidem
salutaris hic usus docet: « malum et amarum est reliquisse ... Dominum Deum ».44
Fideles enim, cum indulgentias
assequuntur, intellegunt se non posse propriis viribus expiare malum, quod
peccando sibi ipsis immo toti communitati intulerunt, et ideo ad humilitatem
salutarem excitantur.
Usus deinde indulgentiarum docet, quam intima unione
in Christo inter nos coniungamur, et quantum conferre possit vita
supernaturalis uniuscuiusque ad alios, ut et ipsi cum Patre facilius et artius
possint uniri. Indulgentiarum itaque usus efficaciter ad caritatem inflammat,
eamque eximio modo exercet, cum fratribus in Christo dormientibus adiutorium
praebetur.
10. Item indulgentiarum cultus ad fiduciam ei spem
plenae reconciliationis cum Deo Patre erigit; quod tamen ita operatur, ut
nullius neglegentiae ansam det, studiumque dispositionum ad plenam communionem
cum Deo requisitarum nullo modo remittat. Indulgentiae enim, licet gratuita
sint beneficia, tamen tum pro vivis tum pro defunctis tantum certis
condicionibus impletis conceduntur, cum ad eas assequendas requiratur, hinc ut
opera bona praescripta absoluta sint, illinc ut fidelis debitis dispositionibus
praeditus sit: scilicet, ut Deum diligat, peccata detestetur, in meritis
Christi Domini fiduciam habeat et communionem Sanctorum magnae utilitati sibi
esse firmiter credat.
Neque omittendum est indulgentias acquirendo fideles
dociliter se submittere legitimis Pastoribus Ecclesiae et praesertim successori
Beati Petri, Caeli clavigeri, quippe quos ipse Salvator mandaverit, ut
pascerent et regerent Ecclesiam suam.
Institutio itaque salutaris indulgentiarum suo modo
confert, ut Christo exhibeatur Ecclesia non habens maculam aut rugam, sed
sancta et immaculata,45 supernaturali caritatis vinculo in Christo
mirabiliter coniuncta. Cum enim ope indulgentiarum membra Ecclesiae purgantis
ad Ecclesiam caelestem citius aggregentur, per easdem indulgentias regnum
Christi magis magisque atque celerius instauratur, « donec occurramus omnes in
unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum, in mansuram aetatis
plenitudinis Christi ».46
11. His igitur veritatibus innixa, sancta Mater
Ecclesia, dum denuo commendat fidelibus suis indulgentiarum usum, ut populo
christiano plurium saeculorum cursu et temporibus etiam nostris gratissimum,
sicut experiendo probatur, nihil omnino detrahere intendit de aliis
sanctificationis et purgationis rationibus, imprimis de sanctissimo Missae
sacrificio et sacramentis, praesertim paenitentiae sacramento, deinde de
copiosis auxiliis, quae uno nomine sacramentalia vocantur, ac demum de
pietatis, paenitentiae et caritatis operibus. His omnibus subsidiis hoc commune
est quod sanctificationem et purificationem eo validius operantur quanto artius
aliquis Christo capiti et Ecclesiae corpori per caritatem coniungitur.
Praestantia caritatis in vita christiana etiam indulgentiis confirmatur. Nain
indulgentiae acquiri nequeunt sine sincera metanoia et coniunctione cum
Deo, quibus additur operum praescriptorum impletio. Servatur ergo ordo
caritatis, in quem inseritur poenarum remissio ex dispensatione thesauri
Ecclesiae.
Suos fideles cohortans ne deserant neu parvipendant
sanctas traditiones patrum, sed religiose eas accipiant, tamquam pretiosum
catholicae familiae thesaurum, iisque obsequantur, Ecclesia tamen sinit
unumquemque, in sancta et iusta libertate filiorum Dei, huiusmodi
purificationis et sanctificationis subsidiis uti; in eorum mentem autem
continenter revocat ea quae ad salutem assecuendam sunt praeponenda, utpote
necessaria vel meliora ct efficaciora.47
Ut autem ipse indulgentiarum usus ad maiorem
dignitatem et aestimationem provehatur, aliquid innovandum sancta Mater
Ecclesia opportunum duxit in earum disciplina, novasque normas tradendas
decrevit.
|