NORMAE
N. 1. Indulgentia est remissio coram Deo poenae
temporalis pro peccatis, ad culpam quod attinet, iam deletis, quam
christifidelis, apte dispositus et certis ac definitis condicionibus,
consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra redemptionis, thesaurum
satisfactionum Christi et Sanctorum auctoritative dispensat et applicat.
N. 2. Indulgentia est partialis vel plenaria prout a
poena temporali pro peccatis debita liberat ex parte aut ex toto.
N. 3. Indulgentiae sive partiales sive plenariae
possunt semper defunctis applicari per modum suffragii.
N. 4. Indulgentia partialis, in posterum, his tantum
verbis « indulgentia partialis » significabitur, nulla addita dierum vel
annorum determinatione.
N. 5. Christifideli qui, corde saltem contritus,
peragit opus indulgentia partiali ditatum, tribuitur ope Ecclesiae tantadem
poenae temporalis remissio, quantam ipse sua actione iam percipit.
N. 6. Indulgentia plenaria semel tantum in die acquiri
potest, salvo praescripto N. 18 pro constitutis « in articulo mortis ».
Partialis vero indulgentia pluries in die acquiri
potest, nisi aliud expresse notetur.
N. 7. Ad indulgentiam plenariam assequendam
requiruntur exsecutio operis indulgentia ditati et impletio trium condicionum,
quae sunt: sacramentalis confessio, communio eucharistica et oratio ad mentem
Summi Pontificis. Requiritur insuper ut excludatur omnis affectus erga
quodecumque peccatum etiam veniale.
Si plena huiusmodi dispositio desit vel praedictae
condiciones, salvo praescripto N. 11 pro « impeditis », non impleantur,
indulgentia erit tantum partialis.
N. 8. Tres condiciones perfici possunt pluribus diebus
ante vel post praescripti operis exsecutionem; convenit tamen ut communio et
oratio ad mentem Summi Pontificis peragantur ipso die quo instituitur
opus.
N. 9. Unica sacramentali confessione plures
indulgentiae plenariae acquiri possunt; unica vero communione eucharistica et
unica oratione ad mentem Summi Pontificis una tantum indulgentia plenaria
acquiritur.
N. 10. Condicio precandi ad mentem Summi Pontificis
plene impletur, si recitantur ad Eiusdem mentem semel Pater et Ave; data
tamen facultate singulis fidelibus quamlibet aliam orationem recitandi iuxta
uniuscuiusque pietatem et devotionem erga Romanum Pontificem.
N. 11. Firma facultate confessariis can. 935 C.I.C.
facta commutandi pro « impeditis » sive opus praescriptum sive condiciones,
Ordinarii locorum possunt concedere fidelibus, in quos ad normam iuris exercent
auctoritatem, si loca inhabitent ubi nullo modo vel saltem admodum difficile ad
confessionem vel ad communionem accedere possuit, ut ipsi queant indulgentiam
plenariam consequi absque actuali confessione ct communione, dummodo sint corde
contriti et ad praedicta sacramenta, cum primum poterunt, accedere
proponant.
N. 12. Divisio indulgentiarum in personales, reales et
locales, non amplius adhibetur, quo clarius constet indulgentiis ditari
christifidelibus actiones, quamvis cum re vel loco interdum coniungantur.
N. 13. Enchiridion indulgentiarum recognoscetur eo
consilio ut tantum praecipuae preces et praecipua opera pietatis, caritatis et
paenitentiae indulgentiis ditentur.
N. 14. Elenchi et summaria indulgentiarum Ordinum,
Congregationum religiosarum, Societatum in communi viventium sine votis,
Institutorum saecularium, necnon piarum fidelium Consociationum, quamprimum
recognoscentur, ita ut indulgentia plenaria acquiri possit peculiaribus tantum
diebus a Sancta Sede statuendis, proponente supremo Moderatore vel, si agatur
de piis Consociationibus, Ordinario loci.
N. 15. In omnibus ecclesiis, oratoriis publicis vel —
ab illis qui legitime iis utuntur — semipublicis acquiri potest indulgentia
plenaria, quae defunctis tantum applicari potest, die 2 Novembris.
In ecclesiis vero paroecialibus acquiri insuper potest
indulgentia plenaria bis in anno: die festo Titularis, et die 2 Augusti, quo «
Portiunculae » indulgentia occurrit, vel alio opportuniore die in Ordinario
statuendo.
Omnes praedictae indulgentiae acquiri poterunt vel
diebus supra definitis vel, de consensu Ordinarii, die Dominico antecedenti aut
subsequenti.
Ceterae indulgentiae ecclesiis vel oratoriis adiunctae
quamprimum recognoscentur.
N. 16. Opus praescriptum ad acquirendam indulgentiam
plenariam ecclesiae vel oratorio adiunctam est eiusdem pia visitatio, in qua
recitantur oratio Dominica et fidei symbolum (Pater et Credo).
N. 17. Christifidelis qui pietatis obiecto (crucifixo,
cruce, corona, scapulari, numismate), a quovis sacerdote rite benedicto, pia
utitur mente, consequitur indulgentiam partialem.
Si autem pietatis obiectum a Summo Pontifice
aut a quolibet Episcopo fuerit benedictum, christifidelis, eodem obiecto pia
utens mente, assequi potest etiam indulgentiam plenariam die festo SS. Apostolorum
Petri et Pauli, addita tamen, qualibet legitima formula, fidei
professione.
N. 18. Pia Mater Ecclesia, si haberi nequit sacerdos
qui christifideli in vitae discrimen adducto sacramenta et benedictionem
apostolicam cum adiuncta indulgentia plenaria, de qua in can. 468, § 2 C.I.C.,
administret, benigne eidem, rite disposito, concedit indulgentiam plenariam in
articulo mortis acquirendam, dummodo ipse durante vita habitualiter aliquas
preces fuderit. Ad hanc indulgentiam plenariam acquirendam laudabiliter
adhibetir crucifixus vel crux.
Eandem indulgentiam plenariam in articulo mortis
christifidelis consequi poterit, etiamsi eodem die aliam indulgentiam plenariam
iam acquisiverit.
N. 19. Normae de indulgentiis plenariis editae,
praesertim ea quae in N. 6 recensetur, applicantur etiam indulgentiis
plenariis, quae « toties quoties » iisque adhuc appellari consueverunt.
N. 20. Pia Mater Ecclesia, de fidelibus defunctis quam
maxime sollicita, quolibet privilegio hac de re abrogato, iisdem defunctis
amplissime suffragari constituit quovis Missae sacrificio.
* * *
Novae normae, quibus innititur indulgentiarum
acquisitio, vigere incipient expletis tribus mensibus a die quo haec
Constitutio in Actis Apostolicae Sedis edetur.
Indulgentiae pietatis obiectorum usui
adiunctae, quae supra non recensentur, cessant expletis tribus mensibus a die
quo haec Constitutio in Actis Apostolicae Sedis edetur.
Recognitiones, de quibus in N. 14 et N. 15, proponi
debent Sacrae Paenitentiariae Apostolicae intra annum; expleto vero biennio a
die huius Constitutionis, indulgentiae, quae confirmatae non fuerint, omnem vim
amittent.
Nostra haec statuta et praescripta nunc et in posterum
firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus, quatenus opus sit,
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Nostris Decessoribus editis
ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione
dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die 1 mensis Ianuarii, in
Octava Nativitatis D.N.I.C., anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
***
|