II
Conceditur indulgentia partialis christifideli qui,
spiritu fidei ductus, in servitium fratrum necessitate laborantium, se ipsum
vel bona sua misericordi animo impenderit.19
Christifidelis hac indulgentiae concessione allicitur
ut, exemplum et mandatum Christi Iesu sequens,20 opera caritatis
seu misericordiae frequentius peragat.
Non omnia tamen caritatis opera indulgentia ditantur,
sed tantum quae fiunt « in servitium fratrum necessitate laborantium », uti qui
cibo vel veste pro corpore aut institutione vel solacio pro animo indigent.
« Esurivi enim et dedistis mihi manducare, sitivi et
dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis me, nudus et operuistis me,
infirmus et visitastis me, in carcere eram et venistis ad me... Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus
meis minimis, mihi fecistis ».21
« Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut
dilexi vos ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei
discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem ».22
« Qui tribuit in simplicitate... qui miseretur in
hilaritate... caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem
praevenientes, sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes...
necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes ».23
« Et si distribuero in cibos omnes facultates meas...
caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest ».24
« Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime
autem ad domesticos fidei ».25
« Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit
nos ».26
« A Deo edocti estis ut diligatis invicem ».27
« Caritas fraternitatis maneat ».28
« Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec
est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se
custodire ab hoc saeculo ».29
« Animas vestras castificantes in oboedientia
veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite
attentius ».30
« In fine autem omnes unanimes, compatientes,
fraternitatis amatores, misericordes, humiles, non reddentes malum pro malo vel
maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati
estis, ut benedictionem hereditate accipiatis ».31
« Curam omnem subinferentes ministrate... in
pietate... amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem ».32
« Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem
suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet
in eo? Filioli, non diligamus verbo nec lingua, sed in opere et veritate ».33
« Ubicumque versantur qui cibo potuque, vestitu, domo,
medicinis, opere, instructione, facultatibus ad vitam vere humanam ducendam
necessariis carent, aerumnis vel infirma valetudine cruciantur, exilium vel
carcerem patiuntur, ibi eos christiana caritas debet quaerere et invenire,
impensa cura solari et praestitis auxiliis sublevare... Quo huiusmodi caritatis
exercitium omni exceptione maius sit et tale appareat in proximo consideretur
imago Dei ad quam creatus est, et Christus Dominus cui re vera offertur
quidquid indigenti donatur ».34
« Cum caritatis et misericordiae opera praeclarissimum
testimonium christianae vitae offerant, formatio apostolica ad haec quoque
exercenda adducere debet, ut discant christifideles ab ipsa pueritia fratribus
compati eisque indigentibus generoso animo subvenire ».35
« Christiani, memores verbi Domini “in hoc cognoscent
omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem”,36
nihil ardentius optare possunt
quam ut hominibus mundi huius temporis semper generosius et efficacius inserviant...
Vult autem Pater ut in omnibus hominibus Christum fratrem agnoscamus et
efficaciter diligamus, tam verbo quam opere ».37
|