III
Conceditur indulgentia partialis christifideli qui a
re licita et sibi grata, in spiritu paenitentiae, sponte abstinuerit.38
Haec autem concessio prorsus convenit nostris
temporibus in quibus, praeter legem, ceterum sat mitem, abstinentiae a carnibus
et ieiunii, omnino expedit ut fideles ad sese paenitentia exercendos
excitentur.39
Christifidelis ita impellitur ut, suas cupiditates
refrenans, discat corpus suum in servitutem redigere et Christo pauperi et
patienti se conformare.40
Abstinentia vero praestantior erit si coniungatur
caritati, iuxta verba S. Leonis M.: « Impendamus virtuti, quod subtrahimus
voluptati. Fiat refectio pauperum abstinentia ieiunantis ».41
« Si quis vult post me venire, abneget seipsum et
tollat crucem suam cotidie et sequatur me ».42
« Si non paenitentiam egeritis omnes similiter
peribitis ».43
« Si autem Spiritu opera corporis mortificatis,
vivetis ».44
« Si tamen compatimur, ut et conglorificemur ».45
« Omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se
abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem
incorruptam. Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi
aërem verberans; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ».46
« Semper mortificationem Iesu in corpore
circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur ».47
« Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et
convivemus; si sustinemus, et conregnabimus ».48
« Abnegantes... saecularia desideria sobrie et iuste
et pie vivamus in hoc saeculo ».49
« Sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus,
gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes ».50
« Peculiari sollicitudine in sacerdotali oboedientia,
in pauperis vitae ratione et in sui abnegandi spiritu ita excolantur, ut etiam
ea quae licita sunt..., prompte abdicare et Christo crucifixo se conformare
assuescant ».51
« Fideles vero, vi regalis sui sacerdotii, in
oblationem Eucharistiae concurrunt, illudque in sacramentis suscipiendis, in
oratione et gratiarum actione, testimonio vitae sanctae, abnegatione et actuosa
caritate exercent ».52
« In variis vitae generibus et officiis una sanctitas
excolitur ab omnibus, qui a Spiritu Dei aguntur, atque voci Patris oboedientes
Deumque Patrem in spiritu et veritate adorantes, Christum pauperem, humilem, et
crucem baiulantem sequuntur, ut gloriae Eius mereantur esse consortes ».53
« Omnes fideles cohortatur Ecclesia ut, praeter
incommoda et iacturas, quae cotidianae vitae rationi comitantur, divino paenitentiae
praecepto corpus quoque nonnullis castigationis actibus affligendi
obtemperent... Ecclesia cupit significare tres esse modos praecipuos,
antiquitus traditos, quibus divino paenitentiae praecepto satisfieri possit:
scilicet precationem, ieiunium, opera caritatis, quamvis praesertim
abstinentiam a carne et ieiunium tuita sit. Hae paenitentiae agendae rationes
omnibus aetatibus fuerunt communes; nostris tamen temporibus peculiares
afferuntur causae ob quas, pro variis locorum adiunctis, certus quidam paenitentiae
modus prae ceteris urgeatur. Itaque apud gentes, quae maiore oeconomicorum
bonorum copia fruuntur, urgeatur testimonium abnegationis, ne christifideles ad
hoc saeculum conformentur, simulque urgeatur testimonium caritatis erga
fratres, etiam dissitas regiones inhabitantes, qui paupertate et fame vexentur
».54
|