3
Bactus reparationis
Plenaria indulgentiaconceditur christifideli, qui in sollemnitate Sacr.mi
Cordis Iesu, actum reparationis (Iesu dulcissime) publice recitaverit;
in aliis rerum adiunctis indulgentia erit partialis6
Iesu dulcissime, cuius effusa in homines caritas, tanta oblivione, neglegentia,
contemptione, ingratissime rependitur, en nos, ante conspectum tuum provoluti,
tam nefariam hominum socordiam iniuriasque, quibus undique amantissimum Cor tuum
afficitur, peculiari honore resarcire contendimus.
Attamen, memores tantae nos quoque indignitatis non
expertes aliquando fuisse, indeque vehementissimo dolore commoti, tuam in
primis misericordiam nobis imploramus, parati, voluntaria expiatione compensare
flagitia non modo quae ipsi patravimus, sed etiam illorum, qui, longe a salutis
via aberrantes vel te pastorem ducemque sectari detrectant, in sua infidelitate
obstinati, vel, baptismatis promissa conculcantes, suavissimum tuae legis iugum
excusserunt.
Quae deploranda crimina, cum universa expiare
contendimus, tum nobis singula resarcienda proponimus: vitae cultusque
immodestiam atque turpitudines, tot corruptelae pedicas innocentium animis
instructas, dies festos violatos, exsecranda in te tuosque Sanctos iactata
maledicta atque in tuum Vicarium ordinemque sacerdotalem convicia irrogata,
ipsum denique amoris divini Sacramentum vel neglectum vel horrendis sacrilegiis
profanatum, publica postremo nationum delicta, quae Ecclesiae a te institutae
iuribus magisterioque reluctantur.
Quae utinam crimina sanguine ipsi nostro eluere
possemus! Interea ad violatum divinum honorem resarciendum, quam Tu olim Patri
in Cruce satisfactionem obtulisti quamque cotidie in altaribus renovare pergis,
hanc eamdem nos tibi praestamus, cum Virginis Matris, omnium Sanctorum, piorum
quoque fidelium expiationibus coniunctam, ex animo spondentes, cum praeterita
nostra aliorumque peccata ac tanti amoris incuriam firma fide, candidis vitae
moribus, perfecta legis evangelicae, caritatis potissimum, observantia, quantum
in nobis erit, gratia tua favente, nos esse compensaturos, tum iniurias tibi
inferendas pro viribus prohibituros, et quam plurimos potuerimus ad tui
sequelam convocaturos. Excipias, quaesumus, benignissime Iesu, beata Virgine
Maria Reparatrice intercedente, voluntarium huius expiationis obsequium nosque
in officio tuique servitio fidissimos ad mortem usque velis, magno illo
perseverantiae munere, continere, ut ad illam tandem patriam perveniamus omnes,
ubi Tu cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in saecula saeculorum.
Amen.
|