7
Eucharistica adoratio et processio
§ 1. Plenaria indulgentia conceditur
christifideli qui
1°10
Ss.mum Sacramentum visitaverit ad adorandum
per dimidiam saltem horam;
2°11
feria V Hebdomadae Sanctae, si in sollemni
repositione Ss.mi Sacramenti, post Missam in Cena Domini, strophas Tantum
ergo pie recitaverit;
3° sollemni eucharisticae processioni, quae quidem
maximi est momenti in sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi, sive
introrsum in sacris aedibus sive extra ductae, pie interfuerit;
4°12
sollemnem eucharisticum ritum, qui sub
exitu eucharistici conventus fieri solet, religiose participaverit.
§ 2. Partialis indulgentia conceditur
christifideli qui
1° 13
Ss.mum Sacramentum visitaverit ad
adorandum;
2° 14
ad Iesum in Ss.mo Eucharistiae
Sacramento aliquam precem legitime adprobatam effuderit (e.g. rhythmum Adoro
te devote, vel precem O sacrum convivium, vel strophas Tantum
ergo).
O sacrum convivium, in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis eius, mens
impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur.
Tantum ergo sacramentum
veneremur cernui:
et antiquum documentum
novo cedat ritui:
praestet fides supplementum
sensuum defectui.
Genitori Genitoque
laus et iubilatio,
salus, honor, virtus quoque
sit et benedictio:
procedenti ab utroque
compar sit laudatio. Amen.
V. Panem de caelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.
Oremus. – Deus, qui nobis sub sacramento mirabili
Passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos Corporis et
Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis
iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
De Sacra Communione et de Cultu Mysterii Eucharistici extra
Missam, 21 iunii 1973, 200 et 192)
|