19
34
Preces in honorem S. Ioseph
Partialis indulgentia conceditur christifideli qui S. Ioseph, Sponsum
B.M.V., prece legitime adprobata pie invocaverit (e.g. Ad te, beate
Ioseph).
Ad te, beate Ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato Sponsae tuae
sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam,
quaesumus, quae te cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit, caritatem,
perque paternum, quo Puerum Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut
ad hereditatem, quam Iesus Christus acquisivit Sanguine suo, benignus
respicias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras. Tuere, o
Custos providentissime divinae Familiae, Iesu Christi sobolem electam; prohibe
a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius
nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine
e caelo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine,
ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate
defende: nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope
tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis beatitudinem
assequi possimus. Amen.
|