23
Preces Orientalium Ecclesiarum
Catholicitatis vi, Ecclesiae « singulae partes propria
dona ceteris partibus et toti Ecclesiae afferunt, ita ut totum et singulae
partes augeantur » (LG 13) quoad universa spiritalia Divinae largitatis munera:
inde factum est ut preces ex variis traditionibus orientalibus, etiam apud
fideles latini ritus, ultimis praesertim his annis, sparsae sint, et haud
modico cum religiosae pietatis emolumento sive privatim sive publice
usurpatae.
§ 1.41 Plenaria indulgentia conceditur
christifideli qui hymnum Akathistos vel officium Paraclisis in
ecclesia aut oratorio, vel in familia, in religiosa Communitate, in
christifidelium consociatione et generatim cum plures ad aliquem honestum finem
conveniunt pie recitaverit. In aliis rerum adiunctis vero indulgentia
erit partialis.
Quod attinet vero ad hymnum Akathistos pro indulgentia
plenaria acquirenda non requiritur recitatio integra, sed sufficit recitatio
continua congruae alicuius partis iuxta legitimam consuetudinem.
Apud christifideles orientales, ubi harum devotionum
praxis non habeatur, alia similia exercitia in honorem beatae Mariae V., a
Patriarchis statuta, iisdem indulgentiis gaudent.
§ 2. Partialis indulgentia conceditur
christifideli qui, pro tempore ac pro re, aliquam precem ex sequentibus devote
recitaverit: Oratio pro gratiarum actione (ex Traditione Armenorum); Oratio
vespertina, Oratio pro defunctis (ex Traditione Byzantina); Oratio
Sanctuarii, Oratio « Lakhu Mara » seu « Ad te Domine » (ex Traditione
Chaldaeorum); Oratio ad thurificationem, Oratio ad glorificandam Dei Matrem
Mariam (ex Traditione Coptica); Oratio pro remissione peccatorum, Oratio
pro adipiscenda sequela Christi (ex Traditione Aethiopica); Oratio pro
Ecclesia, Oratio post expletam Liturgiam (ex Traditione Maronitarum); Intercessiones
pro defunctis ex Liturgia S. Iacobi (ex Traditione Syro-Antiochena).
|