Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Paenitentiaria apostolica Enchiridion indulgentiarum IntraText CT - Text |
|
|
Appendix PIAE INVOCATIONES Ad quamlibet piam invocationem quod attinet, haec notanda sunt: 1. Invocatio, quoad indulgentiam, non habetur opus distinctum seu completum, sed uti complementum operis, quo christifidelis in suis officiis gerendis et vitae aerumnis tolerandis animum ad Deum humili fiducia elevat. Unde pia invocatio elevationem mentis complet; et ambae sunt veluti gemma, quae communibus activitatibus inseritur easque exornat, et quasi sal quo eaedem activitates apte condiuntur. 2. Praeferenda est invocatio, quae rerum et animi adiunctis magis congruit: quaeque vel ex animo sponte oritur vel eligitur ex iis quae diuturno christifidelium usu sunt probatae et quarum infra additur brevis elenchus. 3. Invocatio potest esse brevissima, uno vel paucis verbis expressa aut mente tantum concepta. Nonnulla exempla afferre placet: Deus meus – Pater1 – Iesus – Laudetur Iesus Christus (vel alia usitata christiana salutatio) – Credo in te, Domine – Adoro te – Spero in te – Amo te – Omnia pro te – Gratias ago tibi (vel Deo gratias) – Deus sit benedictus (vel Benedicamus Domino) – Adveniat regnum tuum – Fiat voluntas tua – Sicut Domino placet – Adiuva me, Deus – Conforta me – Exaudi me (vel Exaudi orationem meam) – Salva me – Miserere mei – Parce mihi, Domine – Ne permittas me separari a te – Ne derelinquas me – Ave, Maria – Gloria in excelsis Deo – Domine, magnus es tu 2 – Totus tuus. Invocationes usu receptae quae in exemplum afferuntur3 Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi; quia per
Crucem tuam redemisti mundum. ***
|
1) Cf. Rom 8,15 et Gal 4,6. 2) Cf. Idt 16,16 et Ps 85,10. 3) Aliae invocationes, lingua vernacula expressae, inveniri poterunt in communibus pietatis libris. 4) Lc 18,13. 5) Ps 143 [Vg 142] 10. 6) Lc 17,5. 7) Mt 8,25. 8) Io 20,28. 9) Cf. Lc 24,29. 10) Cf. Mt 9,38. 11) Lc 23,46; cf. Ps 31 [Vg 30] 6. 12) Mt 16,16. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |