Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Paenitentiaria apostolica Enchiridion indulgentiarum IntraText CT - Text |
|
|
7 § 1. Plenaria indulgentia conceditur christifideli qui 1°10 Ss.mum Sacramentum visitaverit ad adorandum per dimidiam saltem horam; 2°11 feria V Hebdomadae Sanctae, si in sollemni repositione Ss.mi Sacramenti, post Missam in Cena Domini, strophas Tantum ergo pie recitaverit; 3° sollemni eucharisticae processioni, quae quidem maximi est momenti in sollemnitate Corporis et Sanguinis Christi, sive introrsum in sacris aedibus sive extra ductae, pie interfuerit; 4°12 sollemnem eucharisticum ritum, qui sub exitu eucharistici conventus fieri solet, religiose participaverit. § 2. Partialis indulgentia conceditur christifideli qui 1° 13 Ss.mum Sacramentum visitaverit ad adorandum; 2° 14 ad Iesum in Ss.mo Eucharistiae Sacramento aliquam precem legitime adprobatam effuderit (e.g. rhythmum Adoro te devote, vel precem O sacrum convivium, vel strophas Tantum ergo). O sacrum convivium, in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis eius, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur. Tantum ergo sacramentum V. Panem de caelo praestitisti eis, R. Omne delectamentum in se habentem. Oremus. – Deus, qui nobis sub sacramento mirabili Passionis tuae memoriam reliquisti: tribue, quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis iugiter sentiamus: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen. De Sacra Communione et de Cultu Mysterii Eucharistici extra Missam, 21 iunii 1973, 200 et 192)
|
10) § 1, 1°: EI 1986, conc. 3. 11) § 1, 2°: EI 1986, conc. 59. 12) § 1, 4°: EI 1986, conc. 23. 13) § 2, 1°: EI 1986, conc. 3. 14) § 2, 2°: EI 1986, conc. 4, 40, 59. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |