I. [1] Haeretici nuptias auferunt, psychici
ingerunt; illi nec semel, isti non semel nubunt. Quid agis, lex creatoris?
Inter alienos spadones et aurigas tuos tantundem quereris de domestico obsequio
quantum de fastidio extraneo; proinde te laedunt qui abutuntur quemadmodum qui
non utuntur. [2] Verum neque continentia
emsmodi laudanda, quia haeretica est, neque licentia defendenda, quia psychica
est; illa blasphemat, ista luxuriat; illa destruit nuptiarum deum, ista
confundit. [3] Penes nos autem, quos
Spiritales merito dici facit agnitio spiritalium charismatum, continentia
religiosa est cum licentia verecunda; ambae cum creatore sunt:
continentia legem nuptiarum honorat, licentia temperat; illa non cogitur,
ista regitur; illa arbitrium habet, haec modum. [4] Unum
matrimonium novimus sicut unum deum. Magis honorem refert lex nuptiarum, ubi
habet et pudorem. [5] Sed
psychicis non recipientibus Spiritum ea quae sunt Spiritus non placent. Ita,
dum quae sunt Spiritus non placent, ea quae sunt carnis placebunt ut contraria
Spiritus. Caro, inquit, adversus spiritum concupiscit et spiritus
adversus carnem. [6] Quid
autem concupiscet caro quam quae magis carnis sunt? Propter quod et in
primordio extranea spiritus facta est; non, inquit, permanebit
spiritus meus in istis hominibus in aevum, eo quod caro sint.
|