II. [1] Itaque
monogamiae disciplinam in haeresim exprobrant nec ulla magis ex causa
Paraclitum negare coguntur, quam dum existimant novae disciplinae institutorem
et quidem dirissimae illis, ut iam de hoc primum consistendum sit in
generali retractatu, an capiat Paraclitum aliquid tale docuisse, quod aut
novum deputari possit adversus catholicam traditionem aut onerosum adversus levem
sarcinam. [2] De utroque autem ipse
dominus pronuntiavit; dicens enim: Adhuc multa habeo quae, loquar ad vos,
sed nondum potestis portare ea; cum venerit spiritus sanctus, ille vos ducet in
omnem veritatem, satis utique praetendit edocturum illum, quae et
nova existimari possint ut numquam retro edita et aliquanto onerosa ut
idcirco non edita. [3] 'Ergo', inquis,
'hac argumentatione quidvis novum et onerosum paraclito adscribi poterit,
etsi ab adversario spiritu fuerit.' Non utique; adversarius enim
spiritus ex diversitate praedicationis appareret, primo regulam
adulterans fidei et ita ordinem adulterans disciplinae, quia cuius gradus
prior est, eius corruptela antecedit, id est fidei, quae prior est disciplina:
ante quis [4] deo haereticus sit
necesse <e>st et tunc de instituto; 4. paraclitus autem multa habens
edocere, quae in illum distulit dominus, secundum praefinitionem ipsum
primo Christum contestabitur qualem credimus cum toto ordine dei creatoris et
ipsum glorificabit et de ipso commemorabit et sic de principali regula illa
multa, quae sunt disciplinarum, revelabit fidem dicente pro eis integritate
praedicationis, <licet> novis, quia nunc revelantur, licet onerosis, quia
nec nunc sustinentur, non alterius tamen Christi quam qui habere se dixit et
alia multa quae a paraclito edocerentur, non minus istis onerosa quam
illis, a quibus nondum tunc sustinebantur.
|