III. [1] Sed
an onerosa monogamia, viderit adhuc impudens infirmitas carnis; an autem
nova, de hoc interim constet. Illud enim amplius dicimus: etiamsi totam et
solidam virginitatem sive continentiam paraclitus hodie determinasset, ut
ne unis quidem nuptiis fervorem carnis despumare permitteret, sic quoque
nihil novi inducere videretur, ipso domino spadonibus aperiente regna caelorum
ut et ipso spadone, quem spectans et apostolus, propterea et ipse
castratus, continentiam mavult. [2] 'Sed
salvo', inquis, 'iure nubendi'. Plane salvo et videbimus quousque, nihilominus
tamen ex ea parte destructo, qua continentiam praefert. Bonum, inquit, homini
mulierem non contingere — <ergo malum est contingere;> nihil enim
bono contrarium nisi malum ---- ideoque superesse, ut et qui habeant uxores
sic sint quasi non habentes, quo magis qui non habent habere non debeant. [3] Reddit etiam causas, cur ita
suadeat, quod innupti de deo cogitent, nupti vero, quomodo in matrimonio quis
suo placeat. Et possum contendere non mere bonum esse quod permittitur;
quod enim mere bonum est, non permittitur, sed ultro licet; permissio habet
causam aliquando et necessitatis. Denique
in hac specie non est voluntas permittentis nubere; aliud enim vult: Volo
vos, inquit, omnes sic esse quomodo et ego. [4] Et
cum ostendit melius esse, quid utique se velle confirmat, quam quod melius esse
praemisit? Et ita si aliud quam quod voluit permittit, non voluntate, sed
necessitate permittens, non mere bonum ostendit, quod invitus indulsit. Denique
cum dicit: Melius est nubere quam uri, quale id bonum
intelligendum, quod melius est [et] poena, quod non potest videri melius
nisi pessimo comparatum? [5] Bonum
illud est, quod per se hoc nomen tenet sine comparatione non dico mali,
sed etiam boni alterius, ut, et si alio bono comparatum adumbretur,
remaneat nihilominus in boni nomine. Ceterum si per mali collationem cogitur
bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod ab altiore malo
obscuratum ad nomen boni impellitur. [6] Aufer
denique condicionem, ut dicas: Melius est nubere quam uri, et
quaero, an dicere audeas: 'Melius est nubere', non adiciens, quo melius sit. Ergo
iam non melius, et dum non melius, nec bonum, sublata condicione, quae, dum
melius illud facit alio, ita bonum haberi cogit. Melius est unum oculum
amittere quam duos; si tamen discedas a comparatione utriusque, non erit
melius unum oculum habere, quia nec bonum. [7] Quid
nunc, si omnem indulgentiam nubendi de suo, id est de humano sensu accommodat,
ex necessitate qua diximus, quia melius sit nubere quam uri? Denique conversus
ad alteram speciem dicendo: Nuptis autem denuntio, non ego, sed
dominus, ostendit illa, quae supra dixerat, non dominicae auctoritatis
fuisse, sed humanae aestimationis. [8] At
ubi ad continentiam reflectit animos: Volo autem vos sic esse omnes: Puto
autem, inquit, et ego spiritum dei habeo, ut, si quid
indulserat ex necessitate, id spiritus sancti auctoritate revocaret. [9] Sed et Iohannes monens sic nos
incedere debere quemadmodum et dominus, utique etiam secundum sanctitatem
carnis admonuit incedere. Adeo
manifestius: Et omnis, inquit, qui spem istam in illo habet,
castificat se, sicut et ipse castus est. Nam et alibi: Estote
sancti, sicut et ille sanctus fuit, scilicet carne; de spiritu enim non
dixisset, quia spiritus ultro sanctus agnoscitur nec <ex>spectat
sanctitatis admonitionem, quae propria natura est eius; caro autem
docetur sanctitatem, quae et in Christo fuit sancta. [10] Igitur
si omnia ista oblitterant licentia<m> nubendi et condicione licentiae
inspecta et praelatione continentiae imposita, cur non potuerit post apostolos
idem spiritus superveniens ad deducendam disciplinam in omnem veritatem
per gradus temporum ---- secundum quod Ecclesiastes: Tempus omni rei inquit
---- supremam iam carni fibulam imponere, iam non oblique a
nuptiis avocans, sed exerte, cum magis nunc tempus in collecto factum sit annis
circiter CLX exinde productis? [11] Nonne
ipse apud te retractares, vetus haec disciplina sit, praemonstrata iam tunc in
carne domini et in voluntate, dehinc in apostolorum eius tam consiliis quam
exemplis? 'olim sanctitati huic destinabamur; nihil novi Paraclitus
inducit; quod praemonuit, definit, quod sustinuit, exposcit.' Et nunc
recogitans ista facile tibi persuadebis multo magis unicas nuptias competisse
Paraclito praedicare, qui potuit et nullas, magisque credendum temperasse
illum, quod et abstulisse decuisset. [12] Si,
quae velit Christus, intelligas, in hoc quoque Paraclitum agnoscere debes
advocatum, quod a tota continentia infirmitatem tuam excusat.
|