IV. [1] Secedat
nunc mentio Paracliti ut nostri alicuius auctoris; evolvamus communia
instrumenta scripturarum pristinarum. Hoc ipsum demonstratur a nobis neque
novam neque extraneam esse monogamiae disciplinam, immo et antiquam et propriam
Christianorum, ut Paraclitum restitutorem potius sentias eius quam
institutorem. [2] Quod pertineat
ad antiquitatem, quae potest antiquior forma proferri quam ipse census generis
humani? Unam feminam masculo deus finxit una costa eius decerpta et utique ex
pluribus. Sed et in praefatione ipsius operis: Non est, inquit, homini
bonum eum solum esse; faciamus adiutorium illi; adiutores enim
dixisset, si pluribus eum uxoribus destinasset. [3] Adiecit
et legem de futuro, siquidem prophetiae dictum est: Et erunt duo in unam
carnem, non tres neque plures; ceterum iam non duo, si plures. Stetit
lex; denique perseveravit unio coniugii in auctoribus generis ad finem
usque, non quia non erant feminae aliae, sed quia ideo non erant, ne primitiae
generis duplici matrimonio contaminarentur. [4] Alioquin si deus voluisset, et esse
potuisset; certe de filiarum suarum numerositate sumpsisset, non minus ex
ossibus et ex carne sua habens Evam, si hoc pie fieret. [5] At
ubi primum scelus homicidium in fratricidio dedicatum, tam dignum secundo loco
scelus non fuit quam duae nuptiae; neque enim refert, duas quis uxores singulas
habuerit an pariter singulae duos fecerint: idem numerus coniunctorum et
separatorum. [6] Semel tamen vim
passa institutio dei per Lamech constitit postea in finem usque gentis illius;
secundus Lamech nullus exstitit quomodo duabus maritus: negat scriptura, quod
non notat. Aliae diluvium iniquitates provocaverunt, semel defensae,
quales fuerunt, non tamen septuagies septies, quod duo matrimonia meruerunt. [7] Sed et reformatio secundi generis humani
monogamia matre censetur: iterum duo in unam carnem crescere et redundare
suscipiunt, Noe et uxor filiique eorum in unicis nuptiis. [8] Etiam
in ipsis animalibus monogamia recognoscitur, ne vel bestiae de moechia
nascerentur: Ex omnibus, inquit, bestiis ex omni carne duo
induces in arcam, ut vivant tecum; masculus et femina erunt; de animalibus
volatilibus secundum genus et de omnibus serpentibus terrae secundum genus
ipsorum duo ex omnibus introibunt ad te, masculus et femina. [9] Eadem forma et septena ex binis adlegi mandat,
ex masculo et femina uno et una. Quid amplius dicam? Immundis quoque alitibus
cum binis feminis introire non licuit.
|