V. [1] Haec
quantum ad primordiorum testimonium et originis nostrae patrocinium et divinae
institutionis praeiudicium. Quae utique lex est, non monimentum,
quoniam, si ita factum est a primordio, invenimus nos ad initram dirigi a
Christo, sicut in quaestione repudii dicens illud propter duritiam
ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad
initium revocat matrimonii individuitatem; ideoque quos deus ab initio
coniunxit in unam carnem duos, hodie homo non separabit. [2] Dicit
et apostolus scribens ad Ephesios deum proposuisse in semetipso ad
dispensationem adimpletionis temporum ad caput, id est ad initium, reciprocare
universa in Christo, quae sunt super caelos et super terras in ipso. [3] Sic et duas Graeciae litteras, summam et
ultimam, sibi induit dominus, initii et finis concurrentium in se figuras, uti,
quemadmodum A ad Ω <usque volvitur et rursus Ω ad A> replicatur, ita ostenderet in se esse et initii
decursum ad finem et finis reoursum ad initium, ut omnis dispositio in eo
desinens, per quem coepta est, per sermonem scilicet dei, qui[a] caro factus
est, proinde desinat, quemadmodum et coepit. [4] Et
adeo in Christo omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit a
circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit, et libertas
ciborum et sanguinis solius abstinentia, sicut ab initio fuit, et matrimonii
individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non
fuit; et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio fuit. [5] Cur ergo vel monogamum illo <non>
debeat Adam referre, qui [non] potest tam integrum quam inde dimissus
est? Quantum pertinet itaque ad initii restitutionem, id a te exigit et
dispositionis et spei tuae ratio, quod ab initio fuit; secundum initium, quod
tibi et in Adam censetur <et in Noe recensetur>, elige, in quo eorum
initium tuum deputes: in ambobus te sibi monogamiae censura defendit. [6] Sed et si initium transmittit ad
finem ut A ad Ω, quomodo finis remittit ad initium <ut
Ω ad A>, atque ita census noster
transfertur in Christum, animalis in spiritalem, quia non primo, quod
spiritale est, sed quod animale, dehinc quod spiritale, proinde
videamus, an id ipsum debeas huic quoque censui secundo, an in eandem te formam
conveniat novissimus quoque Adam in quam et primus, quando novissimus Adam, id
est Christus, innuptus in totum, quod etiam primus Adam ante exilium. [7] Sed donato infirmitati tuae carnis
suae exemplo perfectior Adam, id est Christus, eo quoque nomine perfectior qua
integrior, volenti quidem tibi spado occurrit in carne; si vero non sufficis,
monogamus incurrit in spiritu, unam habens ecclesiam sponsam secundum figuram,
quam apostolus <in> illud magnum sacramentum interpretatur, in
Christum et ecclesiam, competentes carnali monogamiae per spiritalem. [8] Vides igitur, quemadmodum etiam in Christo
nova<n>s censum non possis eum sine monogamiae professione deferre,
nisi carne sis, quod spiritu ille est, licet et quod fuit carne, aeque esse
debueris.
|