VI. [1] Sed adhuc nobis quaeramus aliquos
originis principes. Non placent enim quibusdam monogami parentes Adam et
Noe; fortasse nec Christus. Ad Abraham denique provocant, prohibiti
patrem alium praeter deum agnoscere. Sit nunc pater noster Abraham: sit et
Paulus: In evangelio, inquit, ego vos genui. [2] Etiam
Abrahae te filium exhibe; non enim passivus tibi census est in illo: certum
tempus est, quo tuus pater est. Si enim ex fide filii deputemur Abrahae, ut
apostolus docet dicens ad Galatas: Cognoscitis nempe, quia, qui ex fide,
isti sunt filii Abrahae, quando credidit Abraham deo et deputatum
est ei in iustitiam? Opinor, adhuc in monogamia, quia in circumcisione
nondum. [3] Quodsi postea in
utrumque mutatus est, et in digamiam per ancillae concubinatum et in
circumcisionem per testamenti signaculum, non potes illum patrem agnoscere nisi
tunc, cum deo credidit, siquidem secundum fidem filius eius es, non secundum
carnem; aut si posteriorem Abraham patrem sequeris ut et digamum, recipe et circumcisum.
[4] Si reicis circumcisum, ergo
recusabis et digamum; duas dispositiones eius binis inter se modis
diversas miscere non poteris. Digamia cum circumcisione esse orsus est et monogamia cum praeputiatione:
recipis digamiam, admitte et circumcisionem; tueris praeputiationem, teneris et
monogamiae. [5] Adeo autem monogamiae
Abrahae filius es sicut et praeputiati, ut, si circumcidaris iam, non sis
filius, quia non eris ex fide, sed ex signaculo fidei in praeputiatione
iustificatae. Habens apostolum disce cum Galatis. Proinde etsi digamiam
iam tibi intuleris, non es illius, cuius fides in monogamia praecessit. Nam
etsi postea pater multarum nationum nuncupatur, sed earum, quae ex fide
digamiam praecedente filii habeant deputari Abrahae. [6] Exinde
res viderint: aliud sunt figurae, aliud formae, aliud imagines, aliud
definitiones: imagines transeunt adimpletae, definitiones permanent
adimplendae; imagines prophetant, definitiones gubernant. [7] Quid
digamia illa Abrahae portendat, idem apostolus edocet interpretator utriusque
testamenti, sicut idem semen nostrum in Isaac vocatum determinat. Si ex
libera es, ad Isaac pertines; hic certe unum matrimonium pertulit. [8] Isti itaque sunt, ut opinor, in quibus
censeor. Ceteros nescio; quorum si exempla circumspicio, alicuius David etiam
per sanguinem nuptias sibi ingerentis, alicuius Salomonis
etiam uxoribus divitis, meliora sectari iussus habes et Iosephum uniiugum ----
et hoc nomine audeo dicere patre meliorem ----, habes Moysen dei de proximo
arbitrium, habes Aaronem principalem. sacerdotem. [9] Secundus
quoque Moyses populi secundi, qui imaginem nostram in promissionem dei
induxit, in quo primo nomen domini dedicatum est, non fuit digamus.
|