IX. [1] Sed
hae argumentationes potius existimentur de coniecturis coactae, si non et
sententiae astiterint, quas dominus emisit in repudii retractatu, quod
permissum aliquando iam prohibet, inprimis quia ab initio non fuit sicut
matrimonii numeras, tunc quia quos deus coniunxit, homo non separabit, scilicet
ne contra dominum faciat. [2] Solus enim
ille separabit, qui et coniunxit; separabit non autem per duritiam repudii,
quam exprobrat compescit, sed per debitum mortis, siquidem unus ex passeribus
duobus non cadit in terram sine patris voluntate. [3] Igitur
si quos deus coniunxit, homo non separabit repudio, ecquid
consentaneum est, ut, quos separavit morte, homo novo coniungat
matrimonio, proinde contra dei voluntatem iuncturus separationem atque si
separasset coniunctionem? [4] Hoc
quantum ad dei voluntatem non destruendam et initii formam restruendam. Ceterum
et alia ratio conspirat, immo non alia, sed quae initii formam imposuit
et voluntatem dei movit ad prohibitionem repudii, quoniam qui
dimiserit uxorem suam praeter ex causa adulterii, facit eam adulterari, et qui
dimissam a viro duxerit, adulteratur utique. [5] 'Non
et nubere legitime [non] potest repudiata et, si quid taliter commiserit
sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, qua adulterium in
matrimonio crimen est?' Deus aliter censuit, citra quam homines, ut in totum
sive per nuptias sive vulgo alterius viri admissio adulterium pronuntietur,
immo <. . .>. [6] Ideo videamus enim,
quid sit matrimonium apud deum, et ita cognoscemus, quid aeque
adulterium. Matrimonium est, cum deus duos iungit in unam carnem aut
iunctos deprehendens in eadem carne coniunctione<m> signavit; adulterium
est, cum quoquo modo disiunctis duobus alia caro, immo aliena misceatur, de qua
dici non possit: Haec est caro ex carne mea et hoc os de ossibus meis. [7] Semel enim hoc et factum et
pronuntiatum sicut ab initio ita et nunc in aliam carnem non potest convenire.
Itaque sine causa dices deum vivo marito nolle repudiatam alii viri iungi,
quasi mortuo velit, quando, si mortuo non tenetur, proinde nec vivo; [8] tam in repudio matrimonmm dirimente quam
morte non tenebitur ei, cui, per quod tenebatur, abreptum est. Cui ergo
tenebitur, nihil de eo interest, vivo an mortuo a viro nubat; neque enim illo
delinquit, sed in semetipsam: [9] Omne
delictum, quod admiserit homo, extra corpus est; qui autem adulteratur,
in corpus suum delinquit. Adulteratur autem, sicut praestruximus, qui aliam
carnem sibi immiscet super illam pristinam, quam deus aut coniunxit in duos aut
coniunctam deprehendit. [10] Ideoque
abstulit repudium, quod ab initio non fuit, ut, quod ab initio fuit, muniat,
duorum in unam carnem. perseverantiam, ne necessitas vel occasio tertiae
concarnationis irrumpat, ei soli causae permittens repudium, si forte
praevenerit, cui praecavetur. [11] Adeo autem repudium a primordio non
fuit, ut apud Romanos post annum sexcentesimum urbis conditae id genus
duritiae commissum denotetur. Sed illi etiam non repudiantes
adulteria commiscent; nobis, et si repudiemus, ne nubere quidem licebit.
|